« »
 
[]« Amictus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 224a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMICTUS
AMICTUS, Primum ex sex indumentis Episcopo et Presbyteris communibus. Sunt autem illa, Amictus, Alba, Cingulum, Stola, Manipulus, et planeta, ut est apud Innoc. III. PP. lib. 1. de Myster. Missæ cap. 10. Idem cap. 50 :
Lotis itaque manibus assumit Amictum, qui super humeros circumquaque diffunditur,... duo vasculi, quibus Amictus ante pectus ligatur, signant, etc.
Bruno Signiensis de Vestiment. Episcopi, etc. :
Et Amictus [] quidem, quo et collum stringitur, et pectus tegitur, interioris hominis castitatem designat ; tegit enim cor, ne vanitates cogitet ; stringit etiam collum, ne inde ad linguam transeat mendacium.
Amalarius lib. 2. de Eccles. Offic. cap. 17 :
Amictus est primum vestimentum nostrum, quo collum undique cingimus.
Vide Rupertum lib. 1. de Divin. Offic. cap. 19. Joan. Episcop. Abrinc. de Offic. Ecclesiast. pag. 65. et Durandum lib. 3. Ration. cap. 2. Chron. Centulense Hariulfi lib. 2. cap. 10 :
Albas Romanas cum Amictis suis auro paratas sex.