![[]](img/image.png)
1. ANGULOSUS,
πολυγώνιος, in Gloss. Græc. Lat.
πολυγώνιος, in Gloss. Græc. Lat.
Quare Angulosus Rex Anglorum Johannes exire de regno suo jubet totum conventum Ecclesiæ Christi Cantuariæ.Sunt qui ab Angula, id est, Anguilla factum putent Angulosum ; quia versipellis in anguillæ modum ad omnia sese flectit, ut elabatur, unde hæc nostris loquendi formula :
Il s'échappe comme une anguille.Sed et ab Angulo oriri potest. Angulosus Plinio idem est qui Multangulus : ubi autem anguli multi, quod quæritur, ut in versipelle, vix invenitur.