« »
 
ANNALE 1, ANNALE 2, ANNALE 3, ANNALE 4, ANNALE 5.
[]« 1 annale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNALE1
1. ANNALE. Gloss. Lat. Gr. Annale, ἐνιαυσιαῖον. Anniversarium, alias Annuale. Ugutio : Annale, idem quod Anniversarium, scilicet dies qui pro mortuis celebratur singulis annis. Sumitur vero hæc vox ut plurimum pro Missis quæ celebrantur per anni spatium pro defunctis, uti interpretatur Lindwodus ad Provinciale Eccl. Cantuar. lib. 3. tit. 23. pag. 329. et 345. 2. Edit. Qua notione occurrit apud Willelmum Thorn. in Chron. pag. 1894. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 149. et in Antiquit. Benedict. Pictav. apud Stephanotium tom. 3. pag. 753. etc. Vide Annuale.
[]« 2 annale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNALE2
2. ANNALE. Chronicon S. Benigni pag. 426 :
Rex restituit... mercatum die Sabbati, quod est in burgo omnibus septimanis, et medietatem Annalis, quod est in festivitate sancti Benigni.
Id est, restituit jura quæ ex consuetudine percipiebantur ex mercato die Sabbati et medietatem jurium annui mercati quod est, etc. Eadem habentur in Charta Rodulphi Regis Francor. apud Perardum in Burgundicis pag. 126.
[]« 3 annale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNALE3
3. ANNALE. Charta Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1206. apud eumdem Perardum pagina 299 :
Nec eidem (alienigenæ) liberum villæ forum conceditur, donec per annum et diem in illa fecerit mansionem : et si tunc forum velit requirere, et Annalia villæ rite executus fuerit, sibi villæ forum conceditur.
Id est, si per annum rite quæ civium sunt, executus fuerit.
[]« 4 annale » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNALE4
4. ANNALE, Reditus unius anni, scilicet primi a vacatione alicujus Ecclesiæ Parochialis, Gall. Annates, Deport. Annalia percipiuntur a pluribus Episcopis et Archidiaconis, præsertim Normanniæ, quasi caduci jure, usu ducto a feodis servientibus, quæ ubi serviens deficiebat, Domino feodali anni reditum solvebat juxta Consuetudines Andegavensem et Cenoman. Annalia ut et Annates Concilium Basileense, cujus decretum Sanctioni Pragmaticæ insertum est, abrogaverat : verum pactione inita Leonem X. inter et Franciscum I. Annatæ et Annalia seu deportus, restituta sunt, et confirmata in solemnibus omnium ordinum Comitiis Blesis habitis. Hæc annalium jura ipsi Francorum antea percipiebant Reges, saltem ex Beneficiis quæ erant Regii Dominii, ut patet ex Edicto Philippi IV. pro Episcopis, Normanniæ ann. 1299. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 335 :
Concedimus insuper quod beneficia, in quibus per eorum vacationem, Annalia debemus percipere, etc. Inhibemus etiam ne quis ad ipsa levanda Annalia deputatus, de beneficiis ex causa puræ permutationis et non fraudulentæ vacantibus vel vacaturis, Annale exigat sive levet. Annalia
quæ et Annatas etiam dixere ex Canonicorum decedentium præbendis exigere solebant Capitula ; at illa in pios usus impendebantur. Qua de re habentur Litteræ [] Cælestini Papæ datæ Turonis ann. 1196. 5. Kal. Decemb. pag. 38. part. 2. Conciliorum Norman. D. Bessini :
Antiquam vestræ Ecclesiæ consuetudinem super Annalibus præbendarum decedentium Canonicorum... scilicet ut quolibet decedente Canonico fructus omnes præbendæ illius anni in quo obierit in usus pios... secundum Capituli arbitrium erogarentnr.
Statuta Ecclesiæ S. Audomari ann. 1432. condita et in Archivis ejusdem asservata :
Qualitercumque præbenda ipsius Ecclesiæ vacaverit... dicta fabrica pro uno anno mediam partem fructuum percipiat... quod si bis in anno vacaverit præbenda, volumus fabricam una Annata contentari.
[]« 5 annale » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNALE5
5. ANNALE, Quod pro defuncto singulis annis, aut saltem per unum annum datur vel Conventui vel pauperibus. Charta Geraldi Abbatis S. Johannis Angeriacensis ann. 1385. ex Chartulario ejusdem Monasterii pag. 466 :
Item eleemosynarius, ubicumque voluerit determinare, potest dare Annale ejus mortui. Et dominus Abbas debet dare panem et vinum de conventu, et coquinarius generale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annale Feudum, Id est perpetuum, seu Feudum gardiæ : quod vide suo loco.