« »
 
APORIA 1, APORIA 2.
[]« 1 aporia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 317a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APORIA1
1. APORIA, Ulceris species, sic dicta quod inde defluat pus ac sanies : pro ἀπόρροια, defluvium, humor defluens. Papiæ MS. Ecclesiæ Bituricensis est Aporia... vulnus, stimulus, abhominatio. Vita B. Columbæ Reatinæ tom. 5. Maii pag. 348. * F. :
Demum suis manibus avellebant vesicas et apostemata, ulceratasque Aporias leniebant.
P. Carpentier, 1766.
◊ Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646 : Aporia, Græcum nomen est. Est autem fluxio, vel dirivatio, vel feces, vel reliquæ sordes elementorum, quæ in aere purgantur ; unde gignuntur in terra diversa animalia, arbores, lapides et herba.
[]« 2 aporia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 317a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APORIA2
2. APORIA, ἀπορία, Paupertas. Gerardus Abbas Silvæ majoris in Vita S. Adelardi Corbeiensis Abbatis cap. 3 :
Sed rerum mundi Aporiam sponte sibi inferebat, quia in Christo pauper esse volebat.
Flodoardus lib. 14. carm. 18 :
Ejus ab Aporia se se compescere censent.
Papias in MS. Ecclesiæ Bituric : Aporia, Anxietas, tædium, vulnus, stimulus, abhominatio.