« »
 
ARENÆ, HARENA.
[]« Arenæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 376c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARENAE
ARENÆ, dicta Amphitheatra, ab arenis, in quibus pugnabant gladiatores. Salvianus lib. 6. de Gubern. Dei :
Colitur namque et honoratur Minerva in Gymnasiis, Venus in Theatris, Neptunus in Circis, Mars in Arenis, Mercurius in Palæstris.
Fredegarius Scholast. cap. 65. de Heraclio Imp. :
Fuit pugnator egregius : nam et sæpe leones in Arenis et inermis plures singulus interfecit.
Aimoinus lib. 3. cap. 1 :
Treveris in Arenis civitatis præsidio locato conatibus ejus restiterunt.
Ratherius Veronensis Episcopus in Qualit. conject. de Veronensi Amphitheatro :
Ipse in Circum, quod Arena dicitur, ob custodiam mansitaret.
Testantur Panvinius, et Hieronymus d'alla Corte lib. 1. Hist. Veronensis, Amphitheatrum Veronense etiamnum Arenas appellari. Historia Trevirensis pag. 208 :
Civium pars aliquanta in Arena civitatis, id est, Amphitheatro, quam munierant, liberata est. Arenarum Nemausensium
mentio fit in [] Historia Wambæ Regis :
At ubi feroces nostrorum animos sustinere non possunt, intra Arenas (Nemausenses) quæ validiori muro antiquioribus ædificiis cingebantur, se muniendos includunt.
Charta Aldefonsi Regis Aragonum et Bernardi Atonis Vicecomitis Nemausensis ann. 1179 :
Civitatem de Nemauso... et castrum et fortitudinem de Arenis, quæ prope eandem civitatem constituta est.
Versus antiqui in Arnaldum Episcop. Nemausensem :
Hic locus insignis fuit urbs habitata maligais
  Gentibus, unde ruit quod scelerata fuit.
Carolus hanc fregit, postquam sibi marte subegit,
  Ob Saracenos, quod tueretur eos.
Cum Nemausenas exuri jussit Arenas,
  Aptas præsidio perfidiæ populo.
Nomen etiamnum retinet, ut testatur Poldus Albenas, qui, uti hodie etiamnum visitur, ejus figuram exhibuit in Antiquitatibus Nemausensibus. Earumdem figuram rursus, et quidem eleganter profert D. Menard in Hist. Nem. tom. 7. quem consule. Meminit præterea Chronicon Episcoporum Petracoricensium Arenarum Petracoricensium sub. ann. 1157 :
Sub hoc Boso Comes Petracoricensis super locum Arenarum Petracoricensium excelsam turrim exædificavit.
Occurrit etiam castrum Arenarum Massiliæ in Charta ann. 1152. apud Guesnaium in Annalib. Massil. ann. 1288. num. 13. Legendum castrum Arearum, Gall. Hieres, pro Arenarum ; cujus erroris auctor est Guesnaius. Denique in Consuetud. Bituric. tit. 11. art. 20. fit mentio
de la fosse des Arenes de Bourges
. Unde conficitur, amphitheatrum olim ibi extitisse. Arenas Remenses commemorat Marlotus in Metropoli Remensi lib. 1. cap. 5.
Parisienses ante S. Victorem
Charta ann. 1284. in Hist. Academiæ Parisiensis tom. 3. pag. 238.
Arena, Ipsi amphitheatrales ludi. Acta S. Euphemiæ Virg. et Mart. edita a Prospero Martinengio :
Mox igitur Proconsul jussit Arenam parari, et eos ad ursos ferocissimos tradi.
Ubi Metaphrastes ab eodem editus : ἀρίναν ἐπετέλεσαν.
Arenalis, Idem quod Arena, Amphitheatrum. Extat Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1299. in qua fit mentio
novi Hospitalis pauperum, quod situm est in Arenali de Gerunda
.
Arena. Laurentius Leod. in Hist. Episcopor. Virdunens. :
Villam quoque sui juris Prisvillare, et Arenam cum portu et piscatura ... contulit.
P. Carpentier, 1766.
Arena ibi intelligi posse videtur de iis sabulosis et arenariis collibus, quas Dunes appellamus. Et sane eo sensu occurrit in Charta Theoderici comit. Flandr. ann. 1159. ex Chartul. S. Bertini pag. 63 :
Per successiones itaque et intervalla temporum, ex nimio flatu ventorum, quandam prædictæ terræ partem discurrentes Harenæ cooperuerunt. Præcepi igitur partem illam saisiri, suggerentibus michi hominibus meis, quod transire debeat in jus meum quicquid discurrentibus harenis coopertum est. Conveniunt me sæpius abbas et monachi, clamant, queruntur possessiones suas contra omnem juris æquitatem sibi auferri... Tandem victus precibus abbatis,.... recognovi abbati jus suum, et Dunas, quas infra terminos fundi sui saisieram, ei reddidi.
Hinc nostris olim Arayne, pro Glarea, Gall. Sable, gravier. Charta ann. 1520. in Chartul. Latiniac. fol. 247 :
Et par ladite informacion avoit esté trouvé lesdits lieux estre en totalle ruyne et décadence ; et que par chacun jour les Araynes et gravois se accumulent au lieu où est le cours [] de l'eaue.
Sed et pro loco, unde Arena eruitur, Gall. Sabliere, accipi opinor in Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 423 :
Item s'il est aucuns qui face ouvreir par devant Herrayne d'autruy par stampe, ou par encombrier de source d'eawe pour telle Herrayne à empireir, etc.
Ubi Arayne non semel legitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arena Claustri, Xystus, porticus seu peristylium, Gall. Cloître. Statuta reformationis S. Claudii sub Nicolao V. ann. 1448 :
Dum necessario cum sæcularibus pro Ecclesiæ aut monasterii negotiis, aut alias fuerit loqui necessarium, in Capitulo vel in locis extra Arenas Claustri constitutis pertinenter accedent.
Arena Puteolana, Pulvis Puteolanus, de quo Vitruvius lib. 2. cap. 6. Plinius lib. 35. cap. 11. Seneca lib. 1. Natur. quæst. cap. 20. et Anonymus de Re architecton. cap. 27. 30. Sidonius Carm. 2 :
Namque Dicarchææ translatus pulvis Arenæ
Intratis solidatur aquis, durataque massa
Sustinet advectos peregrino in gurgite campos.
Bulla Clementis IV. PP. ann. 1265. tom. 9. Spicilegii Acheriani pag. 226 :
Et omnem materiam ad ædificia opportunam, puta lapides, Arenam, quæ Puteolana vocatur, cæmentum, et similia.
Vide Puteulanus.
[]« Harena » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 167c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HARENA
HARENA, pro Arena. Vide in hac voce.