« »
 
ARMARIUS 1, ARMARIUS 2, ARMARIUS 3.
[]« 1 armarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMARIUS1
1. ARMARIUS, Armorum faber, Gall. Armurier. Apud Rymerum tom. 8. pag. 193. col. 2 :
Ne aliquos de partibus illis armatos vel Armarios cum Comite Hollandiæ, seu complicibus suis, aut alias in perniciem nostræ patriæ, exire permittat.
Vide Armararius 2.
[]« 2 armarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMARIUS2
2. ARMARIUS, Custos Bibliothecæ. Idem etiam qui in Ecclesiis et Monasteriis Cantor, vel Præcentor dicitur, cui librorum, præsertim Ecclesiasticorum, cura incumbit. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 38 :
Monachus factus in Cœnobio nostro Armarii seu Cantoris officium 47. annis tenuit.
Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 10 :
Præcentor et Armarius : Armarii nomen obtinuit, eo quod in ejus manu solet esse Bibliotheca, quæ et in alio nomine Armarium appellatur. Hæc est obedientia, quam ex more nullus meretur, nisi nutritus.
Bernoldus Archidiaconus Bracarensis in Vita B. Geraldi Archiep. Bracarensis n. 1 :
Armarii, in quo libri divini reponebantur, custos factus est.
Ejus speciale munus describitur ibi pluribus, et lib. 1. cap. 35. 45. lib. 2. cap. 30. 31. in veteri Consuetud. Floriac. Cœnobii pag. 392. 394. 395. in lib. MS. Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 19. et in Chronic. Abbat. S. Trudonis lib. 1. pag. 352. Item apud Bernardum in Ordine Cluniacensi pag. 161. et seq. Veteris Discipl. Monast. Vide ibid. pag. 39. 56. 97. 98. etc. ubi Armarius pro Cantore et Magistro cæremoniarum constanter accipitur.
Monasterii Armarius
, in Vita S. Petri Abbat. Cavensis n. 27. Vetus Martyrolog. S. Martini de Campis :
Armarius cappa pretiosa indutus Chorum tenebit.
Ex quibus refellitur Card. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 14. n. 5. qui apud Udalricum Armarium, Cellarii curatorem interpretatur.
[]« 3 armarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMARIUS3
3. ARMARIUS, Idem quod
Secretarius Capituli
in Monasterio S. Petri Vosiensis, ut patet ex ejusdem loci Tabulario fol. 61. v° :
Accepit a Geraldo [] Armario... xv. solidos.
Ibidem :
Hujus rei auditores fuerunt domnus Abbas Rainaldus, Geraldus Monachus Secretarius, etc.
Et paulo inferius :
Audientibus Geraldo Monacho Armario, a quo solvuntur 6. solidi ;
quod et in fine chartarum sæpius observatur. Forte hic Geraldus duplici fungebatur officio Armarii et Secretarii.