«
1 assidere » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 434c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIDERE1
1. ASSIDERE, est censum describere, taxare, imponere, peræquare :
talliam, sive
impositum vectigal vel tributum cum æqualitate singulis viritim taxare. Galli dicunt
Asseoir la taille. Matth. Paris ann. 1232 :
Provisum est generaliter...
quod prædicta Quadragesima hoc modo Assideatur et colligatur.
Wil. Thorn. in
Chron. :
Tailliagium Assessum.
Et mox :
Et fuit quodlibet feodum
Militare Assessum tunc ad 40. sol.
Occurrit passim apud ejus ævi Scriptores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Forma
vero,
in qua Dominus Rex (S. Ludovicus) vult ut tallia Assideatur in villis
suis
, sic describitur apud Acherium tom. 12. Spicil. pag. 168 :
Eligantur per
consilium Sacerdotum parochialium, et aliorum virorum religiosorum, necnon et
burgensium, et aliorum proborum virorum usque ad xl. vel xxx.
bonos viros et fideles, vel plures aut pauciores secundum quantitatem ipsarum villarum,
et illi qui sic electi fuerint, jurabunt super Sancta, quod de ipsis, vel aliis probis
viris earum villarum eligent usque ad duodecim de illis qui meliores erunt ad illam
talliam Assidendam. Et illi duodecim nominati jurabunt super Sancta, quod bene et
fideliter Assidebunt dictam talliam ad libram æqualiter : et valor immobilium
appreciabitur ad medietatem mobilium in Assia prædictæ talliæ. Eligentur etiam simul
modo cum prædictis duodecim, alii quatuor boni viri, et scribantur nomina eorum, secreta
tamen, ita quod electio eorum non publicetur aliquibus, sed sub secreto habeatur,
quousque illi duodecim Assederint, sicut prædictum est, talliam prædictam. Quo facto
antequam publicetur tallia, vel aperiatur scriptura facta super talliam prædictam, illi
quatuor sic electi juramento ab illis præstito de illis duodecim fideliter talliandis
sub forma prædicta Assidebunt talliam competentem.
Assidere, Assignare annuos reditus ex prædiis designatis percipiendos. Charta Henrici Reg.
Angl. in Bibl. Clun. pag. 1399 :
Manerium Rex Stephanus dedit, et Assedit eis pro
100. marcis.
Alia ann. 1272. apud Guichenon. in Hist. Bressensi :
Cum 40.
libratis terræ... quas Assidere debet super suis reditibus, etc.
Vide Loisellum
in Bellovaco pag. 295. Charta anni 1290. tom. 2. Hist.
Meld. inter Instr. pag. 186 :
Je lais et ai laissié pour Dieu... vingt et cuint
sous de tournois de rente chacun an à toûjours ; et les ai Assenez et Assene à penre à
mes moulins de ladite Ferté au jour de la Purification N. D.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Assideare, Eadem notione.
Assideavit libras trecentum in terra sua
, in Fragmentis
Chronicorum apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 1158.
Assedare, Idem quod
Assidere, peræquare, assignare. Iter
Camerarii Scotici cap. 39. § 45 :
Si de communibus profectibus Burgi legalis fuit
Assedatio et levatio.
Adde Statuta Willelmi Regis Scotiæ, Statuta Davidis II. c.
23. 42. et Rastallum in verbo
Assed.
Assessi, Gall.
Assis à la taille, quibus rata pecuniæ impositæ exsolvenda taxata
est, apud Matth. Paris.
Assidi quibusdam dicti, ab
Assidere. Papias,
Assidi, capite censi
.
Assisus Reditus, inquit Spelmannus, in maneriis dicitur certus ille et immobilis census, qui
domino solvitur ex prædiis liberis, unde et
liber appellatur : estque mobili et
nativo contrarius. Assisæ de
Clarendon apud Hovedenum in Henr. II :
Baillivi
Domini Regis respondeant ad Scaccarium tam de Assiso Reditu, quam de omnibus
perquisitionibus suis.
Assidatio. Vide Argentreum in Hist. Britann. pag. 325.
Assessio, Ipsa tributi impositi taxatio, peræquatio. Will. Thorn :
In tailliagiis et
Assessionibus quomodo debeant respondere.
Vide
Assisia, pag. 449.
col. 1.
Assessores, Peræquatores, censuum descriptores, qui censum per capita aut pro modo facultatum
tributariis imponunt, Gallis
Asseeurs. Vita S. Sulpitii Episc. Bituric. cap. 6. n.
27 :
Urget, ut Bituricam plebem cum Ecclesiæ Sacerdotibus nefando censu
conscribat..... indicto jejunio Assessorem alloquitur blande.
Infra,
Sævissimus Assessor
dicitur. Adde Matth. Paris ann. 1215. et 1232.