« »
 
ASSIS 1, ASSIS 2, ASSIS 3.
[]« 1 assis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 437c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIS1
1. ASSIS, Pecunia quævis.
Assis publicus
, Pecunia publica, quæ in Fiscum infertur apud Senatorem lib. 12. Epist. 15. Publica functio, illatio.
Assis tributarius
, apud eumdem lib. 12. Epist. 16. Pecunia, quæ in vectigal penditur : ita in leg. 12. Cod. Theod. de Indulg. tributor. lib. 11. tit. 28. ubi Gothofredus interpretatur
integram quantitatem
debitarum functionum.
[]« 2 assis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 437c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIS2
2. ASSIS, assiatus. Lex Longobard. lib. 1. tit. 25. § 30 Rothar. 291. :
Si quis Assem de sepe Assiata, unam aut plures tulerit, componat sol. 1. Si quis de sepe stantaria facta vimen tulerit, comp. sol. 1. Si autem perticas transversarias tulerit, solvat sol. 2.
Ubi sepes Assiata, videtur esse illa quæ ex asseribus, seu tabulis sectilibus conficitur, quas nos etiamnum Aisses vocamus : stantaria quæ e palis aut perticis in rectum positis compacta est. Porro Assis Plauto et aliis, est tabula sectilis.
[]« 3 assis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 437c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIS3
3. ASSIS, Conglobatio, Gall. Peloton, ut videtur. Stat. Taurini ann. 1360. cap. 325. ex Cod. reg. 4622. A :
Nulla persona de Taurino vel aliunde audeat.... filari facere per aliquam personam seu ad filandum tramam seu statutum in una vel eadem bala seu in uno Asse excedens ultra prædictum pondus, videlicet v. librarum, etc.
Assis, Assidis, in genit. Eadem notione, usurpat Juncta in Vita B. Margaretæ de Cortona cap. 1. ut et Petrus de Crescentio lib. 2. de Agricult. cap. 87. lib. 5. pag. 279. et alibi non semel : unde eidem Assidiculæ, lib. 10. cap. 33. 36.