![[]](img/image.png)
1. AUDITOR, Judex : audire enim judex, Præfectus urbi, Præses dicitur, qui
cognoscit, judicat, in leg. 6. D. de Dote leg. l. 12. D. de Instrum. Auditor vice
sacra, l. 3. C. Ubi Senat.
Hoc donum concesserunt filii ejus... Auditores hujus concessionis sunt Petrus, etc.Charta Theobaldi Chabot eodem Tabul. :
Quando Comitissa et Boso hoc concesserunt, Audivit Aubertus de Choec ; et quando concessit Adelbertus Comes, Audivit Willelmus Bernart.Alia apud Hier. Blancam in Comment. Rer. Aragon. pag. 791 :
Testes sunt hujus rei visores et Auditores, etc.Alia apud Doubletum pag. 492 :
Hoc viderunt et Audierunt isti, etc.
qui vice judicis alicujus causam vel causas audit. Breviloq.
qui audit negotia super thesauro Papæ, et super his, quæ ad Cameram Papæ pertinent, in eodem Breviloquo.
in Curia Papæ, qui audit impetrantes rescripta ad lites, vel aliter ad jus commune pertinentes gratias. Ita idem Breviloq. Vide Ceremoniale Rom. lib. 3. pag. 318. 319. 322. 327. Octavianum Vestrium de Romanæ aulæ judiciis lib. 1. pag. 8. lib. 2. pag. 15. et 26. ubi plura de Auditoribus Curiæ Romanæ.
carnibus vescuntur, et agros colunt, et si voluerint, uxores habent : quorum nihil faciunt, qui vocantur Electi.Vide eumdem lib. 2. de Morib. Manichæor. cap. 18. lib. de Hæresib. cap. 46. lib. contra Fortunat. lib. 20. contra Faustum Manich. lib. de Utilit. credendi cap. 1. etc. De ejusmodi Manichæis videtur intelligendus Evervinus Steinfeldensis de Hæreticis sui temporis :
Prius enim per manus impositionem de numero eorum, quos Auditores vocant, recipiunt eos inter credentes, et sic licebit interesse orationibus eorum.
Item petebant(episcopus et capitulum)emolumentum sigillorum judicis, nec non generalis Auditoris episcopatus Claromontensis, qui sola spirituali jurisdictione in montanis utebantur.
Cum Benedictus de sancto Gervasio propter nonnullos excessus, prætextu officii Auditoris castelleti Parisiensis quod gesserat, ab ipso factos, etc.
Johannes de Cameranen. domni Papæ(Innocentii IV.)capellanus et ejusdem Contradictorum Auditor, salutem in Domino.