« »
 
[]« Blodwita » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 680c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLODWITA
BLODWITA, Pœna, mulcta effusi sanguinis Ex Saxon. Blod, sanguis, et vite, seu wita, mulcta emendatio. Leges Henric. I. Regis Angl. cap. 39 :
Qui Blodwytam, id est, forisfacturam sanguinis fecit, reus est.
Occurrit etiam cap. 23. 37. 70. 81. Vide Kennettum in Gloss. ad calcem Antiq. Ambrosd.
Blodwita, Fletæ lib. 1. cap. 47. § 15.
Est quietantia misericordiæ pro sanguinis effusione
. Ita etiam Rastallus :
Bloodwit, est quietum esse de amerciamentis de sanguine fuso,... quia wit en Anglois, est misericordia en Latin.
Charta Ranulfi Comitis Cestriæ in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 767 :
Concedo etiam dictis Monachis... quod habeant liberam [] curiam, et tholneum, et assisam panis et cervisiæ, et uthesium, et Blodwit, et catalla felonum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Leges Danicæ cap. 15. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 170. Thordon. Parvi Artic. cap. 15. :
Item si aliquis clericum leserit, et convictus fuerit, solvat regi jus suum ; pro Blodwide licz episcopo solvat jus suum. Licz,
alias Lyde, Danis, interprete Ludewigo, est cicatrix. f. licet.