« »
 
BODA, BODIUM, BODIUM 1, BODIUM 2.
[]« Boda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 686b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BODA
BODA, Bodium, Habitatio, mansio, ex Theutonico et Cambro-Britannico Bod ; Flandris vero et Theutonibus Boden est fundus, latifundium. Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1326. apud Isaacum Pontanum lib. 7. Hist. Dan. pag. 443 :
Omnia quæ sub pondere vendi solent, possunt (nautæ et aurigæ) in ipsorum Bodis, sive vicæn, vendere et alienare, et cum statera Coloniensi et pondere debito trutinare.
Infra :
Nullus ipsos super eorumdem[] vicæn in ipsis Bodis, sine eorum voluntate destruendo, aut ab ipsis aliquid abstrahendo, ab iis impediat aliqualiter, vel molestet.
Vide Graffii Thesaur. ling. Franc. vol. 3. col. 68.
Bodium, Idem quod Boda. Charta Eustachii Comit. Bononiæ ann. 1070. pro Lensensi Eccles. apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 1. cap. 38 :
Ecclesiæ quoque de Betay, et de Durgis, et Bodii et ejus partem dimidiam concedi et corroborari impetravimus a D. Lietberto, necnon Bodium de Werchin.
Et infra :
Niaule (habet) dimidium Bodium, et unum curtile cum terra arabili.
Item pag. 44. col. 1. edit. 1723 :
Bodium de Thicabusca, Bodium de Formesela, Bodium de Ipris, Ecclesia de Esna cum capellis suis.
Nova Gall. Christ. tom. 5. inter Instrum. col. 325. C :
Similiter omnis decimatio novæ terræ et veteris totius parrochiæ Landenghemensis Ecclesiæ cum omnibus suis oblationibus, et Bodium Reslensis parrochiæ novæ et veteris terræ.
Charta Balduini. Comitis Flandr. ann. 1066. apud Buzelin. lib. 2. Gallo-Fl. cap. 13 :
Dedit præterea Bodium Ecclesiæ de Doulesmons Thesaurario, ut ex eo unoquoque anno Canonici 12. solidos recipiant in die solemni Apost. Petri et Pauli, etc.
[]« Bodium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 687a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BODIUM1
BODIUM. Vide Boda 2.
[]« 1 bodium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 687a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BODIUM2
1. BODIUM, Præstationis species, quæ thesaurario S. Petri Insul. etiamnum, teste Cl. V. D. Valory ejusdem eccl. olim Præposito, sex manipulis persolvitur. Charta Balduini comit. Fland. ann. 1066. ex Chartul. ejusd. eccl. ch. 1 :
Dedit quoque præterea (Adela) Bodium ecclesiæ de Deuslemont thesaurario.
Pluries occurrit ibidem. Cui interpretationi haud ægre aptari possunt, quæ in Boda laudantur ; et maxime quidem locus ex tom. 5. Gall. Christ. excerptus.
[]« 2 bodium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 687a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BODIUM3
2. BODIUM, Crypta, sacellum subterraneum, Gall. Caveau ; locum cavum, Bove dixerunt nostri. Vide infra Bova 4. Charta ann. 1218. in Chartul. sign. Decanus eccl. S. Petri Insul. ch. 57 :
Duos instituimus capellanos, qui in Bodio ecclesiæ missam celebrent summo mane.
Haud scio an inde, quia locus humilis et profundus ; an a Bosco seu nemore, dictus sit in Provincia pagus, Gran-bois vulgo appellatus, qui Garan-Bodium et Caran-Bodium nuncupatur, in Charta Joan. reginæ comit. Prov. ann. 1362. ex Archiv. reg. Aquens. Garan-Bodium rursus dicitur, in Transact. ann. 1394. et Gran-Bodium, in Ch. ann. 1442.