« »
 
BOTARIA 1, BOTARIA 2.
[]« 1 botaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 715a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOTARIA1
1. BOTARIA, Districtus species seu jurisdictionis ; an vero Buticularii a Bota, lagena, quemadmodum Ballivia a Ballivo, an ab Armorico Bot, Tractus terræ, haud mihi satis constat. Charta ann. 1313. apud P. Menestrier inter Probat. Hist. Lugdun. pag. 88 :
Cum nobis ex fide dignorum assertione constaret informatione facta super hoc diligenti, civitatem et diœcesim Aniciensem, Balliviam Vallaviæ et totam Botariam Bossen, item sicut est et in ea protenditur diœcesis Valentina, quæ Botaria est in Ballivia regia Vivaresii.
P. Carpentier, 1766.
◊ Rectius intelligitur, ni fallor, Via strata, agger, Gall. Chaussée. Vide infra Buteria 1.
[]« 2 botaria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 715a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOTARIA2
2. BOTARIA, Vas vinarium, nostris olim Boux. Lit. remiss. ann. 1350. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 77 :
Johannes dictus Charlemainne, pauper sutor,... plures Botarias, Gallice Boux, quas Rolandus ad se causa juris sui officii dicebat pertinere, recepit... Quæ Botariæ ab ementibus recuperatæ fuerunt, et nostro Botario restitutæ.
Vide in Butta 3.