« »
 
[]« Brunus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 761a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRUNUS
BRUNUS, Fuscus color, subniger, nigricans, Gall. Brun, Italis, Bruno, Germ. Braun ; Vide Graffii Thesaur. Ling. Fr. vol. 3. col. 311. voce Brûn. sic forte dictus a prunorum colore, ut censet Octavius Ferrarius, vel quod Bruniæ, seu loricæ, colorem referat ; unde nostri Bronze, pro ære, ex quo Bruneæ et statuæ conficiuntur, a cujus colore subfusco, Bronzer dicimus, Itali Abbronzare, fusco colore illinire, depingere. Vide Palladii locum in Bruntus. MS. :
Et si avoit des elmes Burneis.
Vide Brunitus. Προύτζινες, æneus. Bronze, apud Anonymum de Locis Hierosol. cap. 8 :
ἔχει ϰαὶ δύο πόρτας προύτζινες.
Vetus esse verbum Gallicum, aut Germanicum, evincit Brunechildis Reginæ nomen, quod a Germanico accersunt quidam, dictamque volunt Bruyne hilt, [] quasi fuscam heroida. Rabanus Maurus Poem. 12. ad Brunuwardum Chorepiscopum :
Ultima quem clarum, hunc caussat prima nigellum
Syllaba.
Leges Ethelredi Regis cap. 23 :
Grisengos pannos et unum Brunum.
Statuta Massil. pag. 303 :
Item de capa panni Bruni vel Blanchi... Item de caligis... grossis de vario, vel Bruno, seu nigro 3. denar.
Raymundus de Agiles :
Vidi illico ingredientem.... quendam magnum et spissum, Bruno colore et subcalvo.
Guill. de Baldenzeel in Hodœporico, de Arabibus :
Bruni homines sunt, fortes et veloces.
Utuntur præterea Turpinus in Carolo M. Constantinus African. lib. 1. Commun. locor. medic. cap. 24. Michaël Scotus de Physionom. cap. 13. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 851. Gaufridus Vosiensis 1. part. cap. 67. Regula Trinitariorum cap. 2. Thwroczius, et alii.
P. Carpentier, 1766.
MS. :
Viestue estoit moult ricement
D'un Brun sains menuement,
Toute d'or à œuvres menues.
Brunedo, Fuscus color. Fridericus II. Imp. lib. 2. de Venat. cap. 21 :
Habentes marginem, tendentem ad Brunedinem.
Infra :
Hujusmodi fuscos seu Brunos tendentes ad rubedinem vocamus illos, qui habent colorem Brunum, permixtum rubedini.
Vide Octav. Ferrarium in Orig. linguæ Ital. in Bruno.
Brunitus. Palladius de Architectura :
Crocus quoque Hispanicus cum lucidissimo glutine distemperatus, et stanno lucidissimo, id est, bene Brunito et claro superpositus, etc.
Vide Brunitus suo loco.