« »
 
CANTABRUM 1, CANTABRUM 2, CANTABRUM 3.
[]« 1 cantabrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 101a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTABRUM1
1. CANTABRUM, Vexilli species apud Imperatores Romanos, cujus mentio est apud Minutium Felicem in Octavio, et Tertullianum in Apol. cap. 16. et lib. ad Nation. cap. 12. quod quidem nominis unde hauserint Romani, addubitant viri docti. Turnebus lib. 15. Adv. cap. 16. legendum censet Contabrum, a conto : Baronius ann. 312. n. 33. a Cantabris Hispaniæ populis, a quibus debellatis id genus vexilli habuerint : Jacobus Gothofredus aliter, nescio an vere, hariolatur.
Cantabrarii, inter vexilliferos recensentur in leg. 2. Cod. Th. de Collegiat. 14. 7.
[]« 2 cantabrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 101a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTABRUM2
2. CANTABRUM, Furfur. Papias : Cantabrum, furfur caninum, quo canes pascuntur,[] purgamenta tritici. Scholiastes Juvenal. ad illud Sat. 5. Farris mordere canini :
Cantabri, Panis sordidus canum est.
Cælius Aurelianus Siccens. lib. 3, Tardar. passion. cap. 2 :
Sive lacte, aut decoctione Cantabri, aut succo ptisanæ etc.
Lib. 4. cap. 3 :
Apponenda rursum sessioni vaporatio stymmatum, aut Cantabri conligati, vel in aceto decocti.
Acta S. Eutychetis :
Jussitque eos terram fodere per totam diem, ad vesperum vero Cantabrum manducare.
Acta SS. Nerei et Achillei n. 19 :
Jussitque eos in terram fodere per totum diem, ad vesperum vero Cantabrum manducare,
Cantabrus Panis, vel Cantabricius. Joannes Laudensis in Vita Petri Damiani n. 40 :
Quotidie præter dies festos jejunando, Cantabro pane cum hesterna aqua vescendo
, Idem Petrus Opusc. 15. cap. 14. ait, quemdam
Cantabricii panis quadra vixisse de die
. Et in Vita S. Rodulphi Episc. Eugubini, ait, hunc edere solere
panem, qui vel puro hordeo fieret, vel ex Cantabro potius, quod projiciendum canibus de puerorum manibus remansisset
. Vide Acta SS. Febr. tom. 2. pag. 137. et Junii tom. 5. pag. 496.
[]« 3 cantabrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 101b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTABRUM3
3. CANTABRUM, f. pro Cantharus, Species poculi. Hist. Monasterii Novient. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1141 :
Aqua, qua ingurgitatus fuerat, statim per os ipsius quasi de Cantabro erupit, et puer redditus vitæ palpitare cœpit.