![[]](img/image.png)
«
Capulare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 149c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPULARE
CAPULARE,
Capellare, Capillare, Cædere, incidere, frangere, radere. A Lat.
scalpere, deducit Spelmannus, Salmasius a
scapellare, et
scapellum,
quod est bacillum. Joan. de Janua :
Capulus a caput, quia caput est gladii ; vel a
capio, quod ibi capitur gladius, ut teneatur ; unde Capulo, as, verbum activum, id est,
scindere, vel secare : unde in Decretis Pontificum, Lingua delatoris Capuletur. Mulieri
ingenuæ crines Capulare,
in Lege Burgund. tit. 5. § 1.
Aristatonem super
mortuum Capulare, in Lege Salica tit. 17. § 4.
Concisam vel sepem alterius
Capulare, in ead. Lege Salica tit. 18. § 4. in Lege Ripuar. tit. 43. in Lege Alem.
tit. 99. § 26.
Arborem Capulare, in Lege Salica tit. 29. § 30.
Pedem
Capulare, ibid. tit. 31. § 11.
Capulare vestitus, in Capitulis Caroli M. lib.
1. cap. 81.
Linguam Capulare, abscindere, apud Hadrian. I. in Canon. cap. 45. in
Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 277. 360. apud Hincmarum contra Hincmarum Laudun. in Concil.
Duziacensi I. part. 2. cap. 11. etc. Anonymus de Miraculis S. Ursmari num. 3 :
Dumque adtractam virgam ad se applicat, ut eam cum ferramento Capularet,
etc.
Vide
Capillare 1.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unde
Chapouler, in
Lit. remiss. ann. 1459. ex Reg. 190. Chartoph. reg. ch. 46 :
Laquelle vigne les
supplians avoient pour lors taillée ou Chapoulée, etc. Chapucier,
eadem notione,
in aliis Lit. ann. 1396. ex Reg. 151. ch. 65 :
Le suppliant en buvant prist par sa
merencolie à Chapucier et doler de son coustel la table, qui estoit devant la
compaignie.
Hinc
Eschapplé dicitur de ligno exciso, in Stat. ann. 1376.
tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 221. art. 14.
Caploier vero, pro Gladiis ferire,
percutere, in
Poemate de Cleomades MS :
Ne menerent autre déduit
Fors que toute jour Caploier
Et li uns l'autre adamagier.
P. Carpentier, 1766.
◊ Entrechapler, eodem
sensu, in Lit. remiss. ann. 1378. ex Reg. 114. ch. 148 :
Lesquelles parties se
Entrechaplerent les uns aux autres et meslerent, et combatans fort, etc.
Rachapler,
Pugnam iterare, in aliis ann. 1473. ex Reg. 105. ch. 50 :
Icellui Charruier se releva, et lui relevé se Rachapla avec ledit Pasté, tant que
icellui Pasté fu tellement navré, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Batre à Chapple,
Vulneribus afficere, in Lit. remiss. ann. 1378. ex Reg. 114. ch. 323 :
L'exposant
trouva que maistre Jehan Nicolas feroit et batoit à Chapple ladite Gorronne, ..... veant
icelle chargiée de coux et grans collées, etc.
Sed et
Eschampeler de
vulnere, quod leviter attingendo fit, intelligendum opinor. Lit. remiss. ann. 1421. in
Reg. 171. ch. 496 :
Le suppliant hesma a deux mains laditte coingnée, et en frappa
en Eschampelant un seul coup de la teste icellui Hochet en la teste.
Aliæ 1445.
in Reg. 173. ch. 352 :
L'un des cops fut parmi la gorge en Eschampelant et alant
contre-val.
Concapolare. Formulæ Andegavenses num. 33 :
Et ibidem venientes invenerunt sic esse
factum seris incisis, ostias Concapolatas, portas perforatas, etc.
Capellare, Eadem notione, in Lege Longobard. lib. 1. tit. 19. § 20. Rothar. 343. :
Si quis caballo
alieno caudam Capellaverit, id est, setas traxerit.
§ 26 :
Si quis
stallariam alterius Capellaverit.
Liutprand. 45. (5, 16.) ubi Murat.
Scapellaverit.
Capillare. Papias :
Capillare, concidere.
Statuta Gerardimontensia apud
Miræum in Diplom. Belg. lib. 2. cap. 60 :
Si quis alium vel verberaverit, vel
pulsaverit, vel ad terram prostraverit, vel Capillaverit 60. sol. solvet Comiti.
Concapulare
, in Lege Salic. tit. 8. § 4.
Chapeler, nostris. Willelm.
Guiart :
En tele maniere i Chaplerent,
Qu'à force les desbaraterent.
Et alibi :
Grant flot de gens aprés s'arrive,
Desquiex chacun tant i Chaploie,
Qu'ils metent Anglois à la voie.
La Bataille
du Careme et du Carnage MS. :
Tant i a feru et Chaplé,
Qu'il li a fait moult grand dommage.
Vocis vis mansit in verbo
Chapeler, quod apud nos,
summas panis crustas revellere, sonat.
Capulatura,
Capulatio, Vulnus. Formulæ solenn. cap. 119 :
Violenter super
ipsum evaginato gladio venit, unde livores vel Capulaturæ atque colaphi manifeste
apparent.
Et mox :
Et super ipsum livores et Capulationes misit.
Chapplis
Scriptoribus nostris. Berrius in Hist. Caroli VII. pag. 232 :
Et
dura le Chappelis par l'espace d'une forte heure.
Tractatus de Torneamentis
Tabulæ Rotundæ MS. :
Et lors eussiez peu voir grans fais d'armes, et grant Chapplis
d'un costé et d'autre.
Will.
Guiart. de Auriflamma :
Es Cbapleis des mescreans
Devant lui porter la fesoit.
Et ann. 1264 :
Le Chaple commence aus espées.
An. 1298 :
Le Chaple assés longuement dure.
:
La véissiez un riche Chapleis.
![[]](img/image.png)
:
Au Chaple des espées les feront enverser.
Statuta S. Ludovici lib. 2. cap. 38 :
Il doit montrer sanc, ou plaie, ou
descireure ou Chaple.
Ubi
Chaple idem est quod
Capilatura. Chron.
Bertr. Guesclini MS :
Tous ceus qu'à Cocherel furent au Chaplement.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capillatio, Capillorum evulsio, apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 767. e Legibus Balduini
Flandriæ Comitis ann. 1200 :
De Capillatione vel percussione sine sanguine
quindecim solidi, unde capillatus vel percussus medietatem habeat, etc.
Et paulo
post :
Qui alterum inculpaverit, juret solus quod ille eum læserit, aut
percusserit, aut Capillaverit.
Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 515. in
Privilegio Ernesti Ducis Brunsvic. pro civitate Hamelensi ann. 1335 :
Item, si
contentio vel discordia fit inter aliquos Burgenses de percussione vel Capillatione,
post emendam judicii, reus dabit Consulibus unam amam vini, et læso marcam.
Caffarus lib. 1. Annal. Genuensium ad annum 1161 :
Discordes ii, qui in civitate
erant, Capillationes et rixas solitas ne facereat vel inciperent, Consules ad præsens
jurare fecerunt.
Scapellare. Gloss. Lat. Græc. :
Scapellat, ϰατασχίζει,
ϰαταϰνίζει.
Edictum Rotharis Regis Long. tit. 101. § 59. 299. :
Si quis
vitem alienam de una fossa asto animo Scapellaverit, etc.
Lex Longobard. lib. 1.
tit. 19. § 5. Rothar.
150. :
Si quis molinum alterius Scapellaverit, aut aratrum
alienum iniquo animo Scapellaverit, etc.
Transcapolare, Vox ejusdem originis et notionis. Pactus legis Salicæ tit. 32. § 17 :
Si
quis ingenuum castraverit, aut virilia Transcapolaverit, unde mancus sit, etc.
Ubi Lex Salica tit. 31. § 18. habet
Truncaverit.
Decapulare, Idem quod
Capulare. Petrus Cellensis lib. 7. Epist. 18 :
Labia
concidunt, turpiloquio et scurrilitatibus adsuescentes : linguam Decapulant, malum
redarguentes, et mendacium semper loquentes.
Alia notione vocem hanc usurpat
Plinius lib. 15. cap. 6.