« »
 
CAPITALIUM 1, CAPITALIUM 2.
[]« 1 capitalium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 133c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITALIUM1
1. CAPITALIUM, Idem quod Capitale 4. Bonum scilicet omne quod possidetur, præsertim vero bonorum species illa, quæ in pecudibus consistit, quam et forenses nostri Catallum vocant. Charta Nicolai abb. S. Joan. Laudun. ann. 1196. ex Tabul. ejusd. monast.
Nisi querela talis fuerit quod in curia nostra jure oporteat eos placitare, sicut est de fundo terræ et de Capitaliis et de omnibus justitiis, præter infractionem pacis.
Arest. ann. 1372. ex eod. Tabul. :
Quamvis foraneorum et omnium casuum, sicut de fundo terræ, de catallis seu Capitaliis..... eisdem religiosis cognitio pertineret, etc.
Vide infra Capitolium 6.
[]« 2 capitalium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 133c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITALIUM2
2. CAPITALIUM, pro Capitulum vel [] Capitulare, Edictum. Charta ann. 1034. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 271 :
Ipso namque jugali et mundoaldo suo ei consentiente et subter confirmante, et ex juxta Capitalii et domni imperatoris, in qua inter cetera continere videtur, etc.
Vide Capitale 3.