« »
 
[]« Carentia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 167c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARENTIA
CARENTIA, Penuria, privatio. Legitur lib. 3. Imitat. Christi cap. 31. apud Rymer. t. 1. pag. 762. et t. 5. pag. 109. etc.
P. Carpentier, 1766.
Cujusvis rei defectus, Hispan. Carencia. Stat. S. Capellæ Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg. :
Si autem contingat aliquem in minoribus ordinibus constitutum in canonicum recipi et in fratrem, ipse propter Carentiam majorum ordinum non installabitur in superioribus sedibus cum aliis canonicis.
Charta ann. 1424. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 309 :
Considerantes quod locus ille prædictus de Carsano, propter Carentiam personarum effectus est desertus, etc. Propter corruptionem vinorum, vel propter Carentiam et defectum ipsorum,
in Ch. ann. 1337. ex Tabul. S. Vict. Massil. Propter Carentiam pecuniæ, in Stat. crimin. Saonæ cap. 37. pag. 78. Adde Murator. tom. 12. Scrip. Ital. col. 461.