« »
 
CAIRO, CAYRO.
[]« Cairo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 018c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAIRO
CAIRO, f. pro Carto Mensura frumentaria : hic autem si bene conjicio, Modus agri capiens tantum seminis quantum in Cartone potest contineri. Donatio Bernardi Atonis ann. 1138. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 489 :
Campum de via majore et duos Cairones de terra, quœ sunt juxta condaminam Monachis S. Baudilii.
[]« Cayro » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 245c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAYRO
CAYRO, Canterius, ut puto, Gall. Chevron. Charta Petri de Roteys Vicarii Tolos. ad Bajulos de conditione materiæ ann. 1272. in Consuet. MSS. Tolos. fol. 27. e Bibliotheca D. de Crozat :
Et quod columpnæ quæ appellantur de paiella habeant unum palmum de amplo et tres digitos de spisso ; et quod Cayrones quæ [] veniunt seu aportantur cum eis habeant duodecim palmos de longum, et medium pedem de amplo, et unum diurnum de spisso.
Occurrit rursum vox Cayrones in Amanegia, ubi sumi videtur pro palis seu adminiculis vineæ, Gall. Echalas. Vide Caprones.