« »
 
CHOCHLEAR, COCHLEAR, COCHLEAR, COCLEAR, COCLEAR 1, COCLEAR 2.
[]« Chochlear » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 312a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHOCHLEAR
CHOCHLEAR. Cochlear :
pro 2. Chochlearibus et 2. forcellis de auro emptis pro domino nostro. (Mandat. Camer. apostol. arch. Vatic. f. 47. an. 1435.)
[]« Cochlear » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCHLEAR1
COCHLEAR, Isidoro lib. 14. cap. 25 :
Mensurarum pars minima, quod est dimidia pars drachmæ, appendens siliquas novem.
Vide Salmasium ad Solinum pag. 591.
Cochlear, inter vasa Ecclesiastica reponitur apud Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 5 :
Cochlearia quoque 12. et salarium argenteum.
Tabular. Monasterii S. Theofredi in Velaunis :
Vinearia stagnea, id est ampullæ, vinum et aquam continentia, vasa quoque lignea, tornatili opere facta, quibus oblatæ servantur, cum Cochleari argenteo quo in patena ponuntur.
Necrologium Eccl. Parisiensis prid. Id. Nov. :
Obiit B. M. Dom. Ranulphus quondam Parisiensis Episcopus, qui dedit Ecclesiæ nostræ et nobis unum Calicem aureum, cum patena et Cochleari ponderis 3. marcarum, et 5. sterlingorum.
Agnelli liber Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 174. col. 2 :
Abstulit Reliquias quas non potuerunt sic citius occultare, ex auro balantias novem, vascula aurea plurima, et Coclearia argentea tractoria, quaternaria una, et diversas alias aureas et argenteas species.
Adde Ingulfum pag. 907. et Ughellum tom. 7. pag. 1274. Browerum lib. 8. Annal. Trevir. num. 114. etc. Græci
Corpus Domini et sanguinem sumunt de Calice, cum Cochleari ad hoc deputato
, inquit Reinerus[] in Catalogo hæreticor. Λαϐίδα vocant, ut pluribus habet Goarus ad Euchologium pag. 152. ubi et formam exhibet : Georgius Decapolita de Miracul. S. Georgii Mart. num. 47 :
Καὶ πάλιν εἰδε ὁ Σαραϰηνὸς ἐϰ τρίτου τὸν ἱερέα μεταδιδόναι ἐϰ τοῦ σώματός τε ϰαὶ αἷματος τοῦ παιδίου μετὰ τἠς λαϐίδος τοῖς μεταλαμϐάνουσιν.
[]« Cochlear » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCHLEAR2
COCHLEAR :
Duodecim tacee de argento et Cloquearia octo. (Invent. Calixt. III. an. 1458. in archiv. Vaticano).
]
[]« Coclear » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 385a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCLEAR1
[]« 1 coclear » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 385a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCLEAR2
1. COCLEAR, pro Cochlear, Mensura, apud Corn. Van Gestel tom. 2. Hist. archiep. Mechlin. pag. 148 :
Nosocomium Alostanum habet privilegium,... ut nullum ibidem granum vendi possit ruri advectum, quin inde certam mensuram, quam Coclear vocant, acceperint.
[]« 2 coclear » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 385a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCLEAR3
2. COCLEAR, Coclearium, pro Clocarium, Turris ecclesiæ, in qua campanæ pendent. Ordinat. MS. offic. div. in eccl. Lugdun. :
Panitarius debet purgare totam ecclesiam extra chorum usque ad portas occidentales et subtus Coclearium... Item panitarius tenetur resarcire in trabibus et postibus Coclearium,... et omnes alias expensas, tam in Cocleari, quam in aliis locis ecclesiæ.
Vide supra Cloquarium et Coclerium. Vide Cochlea 2.