« »
 
COMITIA 1, COMITIA 2.
[]« 1 comitia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 437c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITIA1
1. COMITIA, Cometia, Comitatus, seu Comitatus districtus, vel etiam Dominium, uti vox Comitatus sumitur. Immo et Jurisdictio, uti omnia exempla probant, primum si excipias. Adel. Acta dedicationis Ecclesiæ Monasterii Rivipullensis ann. 997. Marcæ Hispan. col. 917 :
Dehinc veneranda succedens (Wifredi Comitis) propago, adprime divinis dapibus farta, imperialibus Commiciis sublimata, Miro videlicet atque Suniarius, haud secus ac genitor augmentatores tutoresque possessionum ejusdem Cœnobii extiterunt.
Charta Henrici Comitis Palatini Rheni ann. 1197. apud Browerum lib. 15. Annalium Trevir. et [] Freher. in orig. Palat. 1. part. cap. 11 :
Nos a Comitibus de Spanheim 650. marcas mutuo accepimus, et pro hac pecunia Comitiam in Meinevelde ex illa parte Mosellæ super petitione annonæ et denariorum et aliorum quæstuum, eis in pignore dedimus.
Et infra :
Impignoravimus eidem Comiti pro eadem pecunia sub eodem tenore villas quasdam Engelstad et Hedeneshem has 2. villas cum Comitia pro 550. marcis.
Chronicon Episcopor. Mindensium pag. 730. et 745 :
Ecclesiæ Mindensi in ejus gratiam donat Comitiam liberorum in Steynwerd, etc.
Charta Ludovici Comitis Palatini Rheni ann. 1273. apud Freherum part. 2. Orig. Palat. :
Godfrido Comiti Seynensi Seynensem propter suæ probitatis merita et servitia... Comitiam cum omnibus suis pertinentiis contulimus titulo feodali.
Vide eumdem parte 1. pag. 81. 82. Comitia de Monte, apud Cæsarium lib. 8. cap. 26. Comitia de Rinecke lib. 9. cap. 48. Occurrit præterea in Speculo Saxonico lib. 3. art. 53. 64. in Jure feudali Saxonum cap. 36. in Chron. Aulæ Regiæ cap. 1. 5. 9. etc. in Hist. Archiep. Brem. ann. 1133. 1144. et 1350. apud Hermannum de Lerbeke in Chron. Comitum de Schowenburg non uno loco, Henricum Aquilonipolensem in Adolpheide cap. 3. et de Primordiis Lubicanæ Urbis cap. 2. in Chronico Mindensi ab H. Meibomio edito non semel, in diplomate Ottonis IV. Imp. ann. 1213. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 841. Litteris Volradi Episcopi Halberstad. ann. 1257. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 231. Comitia Palatina, dignitas Comitis Palatini, in libro de Fundatione Monasterii Gozecensis pag. 229. Vide Notas nostras ad Cinnamum. Consule Junckerum Introduct. ad Geograph. med. ævi pag. 552.
Cometia. Eadem notione. Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcensis cap. 3 :
Sub iisdem ferme diebus... Rusticus Desiderii germanus Archidiaconatus officium in urbe Ruthena suscepit : Siagrius quoque hoc tempore Cometiæ indeptus est.
Helmodus lib. 1. cap. 50 :
Adolphus accepit Cometiam terræ Nordalbingorum.
Adde Albertum Stadensem ann. 1106. 1112. 1133. 1138. 1139. Arnoldum Lubec. lib. 3. cap. 1. lib. 4. cap. 9. 11. 22. et Metropolim Salisburg. tom. 3. pag. 497. Comecia in Charta anni 1225. apud Miræum tom. 1. pag. 742. col. 2.
[]« 2 comitia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 438a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITIA2
2. COMITIA, tiæ, pro Curia generali. Vetus Charta in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 30 :
Dum præfatus Dux in civitate Ratisponensi celebrem postea ageret Comitiam, causa nostra coram principibus et optimatibus terræ nostræ, ipsis Advocatis astantibus solenniter innotuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comitiæ, in Glossis Isid. dicuntur tempora bonorum, quando dant honores ; item ubi milites sunt. In Pithœanis vero :
Cometiæ dicuntur tempora bonorum, quando dant honores. Comitia sibi milites sunt commeatus.
Quid ex hac confusione possit extricari plane non video. Grævius suspicatur harumce glossarum sutores fortean scripsisse :
Comitia dicuntur tempora honorum, quando dant honores. Comeatus cibi militares sunt ;
quod commeatus annona sit, ut notum est. Melius divinet alter.