« »
 
COMMENDARE 1, COMMENDARE 2, COMMENDARE 3, COMMENDARE 4, COMMENDARE 5, COMMENDARE 7.
[]« 1 commendare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 443b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDARE1
1. COMMENDARE, Dare in commendam. Vide Commenda 3.
[]« 2 commendare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 443b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDARE2
2. COMMENDARE, Rem mutuo dare, apud alium deponere, Gloss. Lat. Græc. : Commendavit, παραϰατέθετο. Gregorius Turon. lib. 7. Hist. cap. 22 :
Quod vero Commendatum habuit, publicatum est.
Capitula Caroli Calvi tit. 32. cap. 5. ap. Tusiacum. ann. 865. :
Si ad casam Dei aliquid Commendatum habent, ipse Episcopus, vel rector Ecclesiæ, ubi Commendatæ sunt, aut illis præsentaliter in præsentia Missorum nostrorum reddant qui eas Commendaverunt, etc.
Litteræ Ludovici Jun. Regis Franc. ann. 1145. quibus pravæ consuetudines urbis Bituric. abrogantur :
Statutum vero a patre nostro est, ut quicumque ad urbem venerint et ibi stare vel res suas Commendare voluerint, ipsi cum rebus suis in eundo et redeundo sint securi, et si eorum dominium vel castrum unde venerint, cum regia Majestate male fuerint, nihil eis nocebit.
Eadem repetit Ludovicus VIII. in earum Litterarum confirmatione ann. 1224. Adde Legem Alaman. tit. 5. § 1. Bajwar. tit. 14. cap. 4. Longobard. lib. 2. tit. 27. Liutpr. 131. (6, 78.) etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commandare, Eadem significatione. Literæ Caroli primogeniti Johannis Franc. Regis ann. 1357. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 204. num. 6 :
Si quis habitantium in dicta Villa moriatur sine testamento, nec habeat liberos, nec appareant alii heredes, qui sibi debeant succedere, Baillivus dicti Domini nostri et Consules dicte Ville bona deffuncti, descripta tamen Commandabunt duobus probonis (probis) hominibus dicte Ville ad custodiendum fideliter per annum et diem ; et si infra eumdem terminum appareat heres, qui sibi debeat succedere, omnia bona debent integraliter sibi reddi, alioquin bona mobilia dicto Domino tradantur et etiam immobilia, etc.
P. Carpentier, 1766.
Gall. Consigner. Charta Balduini comit. Fland. ann. 1116. inter Libert. monast. Elnon. :
Vadium etiam, si pro qualibet forisfactura acceperit ab aliquo, non alibi quam infra curtim S. Amandi Commendabit.
[]« 3 commendare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 443b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDARE3
3. COMMENDARE, Mandare, præcipere ; Commendatio, præceptum, mandatum, Commandement, in Capitulis Caroli C. tit. 28. tit. 30. cap. 6. tit. 31. cap. 2. 23. 24. Edict. in Carisiac. ann. 861. Convent. ad Sablonar. ann. 862. Edict. Pist. ann. 864. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 8 :
Nemo ignotum vel vagantem ultra triduum absque securitate detineat, vel alterius hominem sine Commendante vel plegiante.
Hinc potuisset Seldenus cap. 46. Legum Willelmi Nothi interpretari :
Nuls ne receit hom [] ultre 3. nuis, si cil ne li Comand od qui il fust avis.
Id est, nisi ei præcipiat ille cum quo est, vel cum quo venit : quo casu legendum fuerit venis. in cod. ainz a latino ante. Tabularium Montis S. Michaelis :
Ego Ansgerius et Herveus frater meus, Commendavimus facere istam cartam.
De hac voce vide Jac. Gotof. ad leg. un. Cod. Theod. Quod jussu. (2, 31.)
[]« 4 commendare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 443c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDARE4
4. COMMENDARE, perperam pro Contramandare, in Charta ann. 1153. apud Acherium tom. 11. Spicil. pag. 338. et apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 275. et 276. Vide Contramandare.
[]« 5 commendare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 443c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDARE5
5. COMMENDARE nude, Pro aliquo preces fundere. Vide Commendationes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commendare Antiphonam dicitur Cantor, cum prima illius verba præcinit alteri, qui eam canere incipiat. Ordo Canonicorum S. Laudi Rotomag. xiii. sæc. :
Hanc antiphonam Genuit puerpera, et tres sequentes Cantores hebdomadarii Commendant, et omnes sine pneumate finiuntur
. Vetus Consuetudinarium Monasterii S. Marcellini Cantagilensis :
Cantor qui regit chorum Commendat antiphonam de Magnificat ad Sacristam quam debet dicere.
Occurrit semel et iterum in Regula Toribii Archiep. Limæ tom. 4. Concil. Hispan. pag. 668. col. 1. pag. 669. col. 1. et 2.
Commendare Ecclesiam dicuntur Patroni Laici Ecclesiarum, qui Presbyteros ut in iis munia Ecclesiastica obeant, Episcopis offerunt, in Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. can. 13. Vide Concilium Bituricense ann. 1031. cap. 22.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commendare per Ceram et Setam. Vide in Cera.
[]« 7 commendare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 443c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDARE7
7. COMMENDARE, Indicare, nuntiare. Cerem. vet. eccl. Carnot. :
Duæ lectiones Commendantur, et primam legit ille, cujus est septimana evangelii.
Chartul. ejusd. eccl. ann. circ. 300 :
Debet (matricularius) per parvam pulsationem parvæ campanæ complectorium Commendare.