« »
 
COMMISSUM 1, COMMISSUM 2, COMMISSUM 3.
[]« 1 commissum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 449b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMISSUM1
1. COMMISSUM, Depositum, ut sunt chartæ quæ apud Notarios deponuntur. Charta Agnetis Ducissæ Silesiæ ann. 1363. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 406 :
Allexio Notario qui præsentia habuit in Commisso.
Ibidem pag. 43. in Charta Bolkonis Ducis Silesiæ :
Thammonæ de Schellendorff nostro Protonotario, qui præsentia habuit a nobis in Commisso.
[]« 2 commissum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 449b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMISSUM2
2. COMMISSUM, Bonorum multatio. Acta SS. Junii tom. 2. pag. 493. de S. Rosselina :
Quod si aliquo modo contingeret d. Monasterium de Cella Robaudi d. censum v. solidorum non solvere... non ob hoc incideret in Commissum.
Consuetud. Tolos. in rubrica de feudis n. x :
Est usus sive Consuetudo Tolosæ, quod si feudatarius per annos vel amplius, vel per quantumcumque tempus cessaverit ab obliis Domino seu Dominis feudi persolvendis, feudum non potest nec debet venire in Commissum ipsi Domino seu in incursum, sed feudatarius debet et tenetur solvere Domino feudi pro dicto feudo oblias, census et alias dominationes in cartis feudi contentas, pro tempore quanto illud tenuerit.
Vide Commissio 2. et Committere.
[]« 3 commissum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 449b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMISSUM3
3. COMMISSUM. Confessio fidei Felicis Urgellit. Episc. tom. 3. Concil. Hisp. pag. 115 :
In Dei nomine Felix olim indignus Episcopus, domnis in Christo fratribus... Presbyteris... Clericis in parochia Urgellitanæ Ecclesiæ degentibus, seu cæteris fidelibus in superdicto Commisso commorantibus in Domino Deo Patre... æternam salutem.
Vox superdicto addita voci Commisso indicat jam superius dictum fuisse de loco, qui hic appellatur Commissum : nullus autem alter locus est prius memoratus, præter Parochiam, id est, Diœcesim, Urgellitanæ Ecclesiæ ; hinc conjicio nomine Commissi intelligendam esse parochiam ipsam Urgellitanam forte Commissum dictam, quod Pastoris curæ et sollicitudini committeretur. []