« »
 
[]« Commotum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 451b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMOTUM
COMMOTUM, Comotum, apud Cambrobritannos, Quarta pars Cantredi. Silvester Giraldus lib. 1. Itiner. Cambriæ cap. 2 :
Gruffino filio Resi... unius Commoti solum, id est, quartæ partis Cantredi.... tunc domino, etc.
Et cap. 10 :
In his autem de Cantref-Mawr finibus, Commoto videlicet de Caos, etc.
Occurrit non semel in Statutis Walliæ ann. 12. Edw. 1. apud Spelmannum, qui perperam Commotum dixit esse dimidium Cantredi, cum ex Giraldo constet fuisse quartam partem tantum. Vide Cantredus.