« »
 
[]« Cantredus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 106c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTREDUS
CANTREDUS, Candredus, Cantaredus, Ruris portio, continens centum villas, alias Hundredus dicta : vox Britannica, composita ex Cant, i. centum, et tre, i. urbs, villa. Joann. Brompton. pag. 957 :
Hundredus Latine dicitur, Wallice et Hibernice Cantredus, et continet centum villas.
Silvester Giraldus in Itiner. Cambriæ lib. 2. cap. 7 :
Habet autem hæc insula Monæ trecentas quadraginta villas, et pro tribus Cantredis reputatur. Dicitur autem Cantredus composito vocabulo, tam Britannica quam Hibernica lingua, tanta terræ portio, quanta centum villas continere solet.
Et in Descriptione Cambriæ cap. 4 :
Candredus autem, id est, Cantref, a Cant, quod centum, et Tref, villa, composito vocabulo tam Britannica quam Hibernica lingua dicitur tanta terræ portio, quanta centum villas continere solet.
Vide eumdem in Topogr. Hibern. dist. 3. cap. 5. 10. in Hibern. expug. lib. 1. cap. 2. 3. 28. lib. 2. cap. 4. 15. 18. et Gratianum Lucium in Cambrensi Everso pag. 307.
Cantredus, apud Rogerum Hoved. pag. 567. et Silvestrum Giraldum lib. 1. Itiner. Camb. cap. 2. Bromptonum pag. 1074. etc.
Cantredum, in Monast. Angl. tom. 2. pag. 188. 1034. apud Rymer. tom. 2. pag. 88. et 247. Kennet. in Gloss. ad calcem Antiquit. Ambrosden, etc.
Cantaredus, apud Matth. Paris. pag. [] 676. et Silvest. Girald. de Hibern. expug. lib. 1. cap. 3. lib. 2. cap. 5.
Candredus, in Monast. Angl. tom. 2. pag. 1048. Vide Hundredus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cantharedus, in Actis SS. Aprilis tom. 1. pag. 619. ubi de S. Celso Archiep. Armachano.