![[]](img/image.png)
COMPAGI, Calcei episcopales, interprete Henschenio ad vit. S. Greg. M. tom. 2. Mart. pag.
183. col. 2 :
Pervenit ad nos, Diaconos ecclesiæ Catanensis, calceatos Compagis procedere præsumpsisse. Quod nulli hactenus per totam Siciliam licuisse, nisi solis tantummodo diaconibus ecclesiæ Messanensis, quibus olim a prædecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis.Hinc Papiæ :
Compagi, genus calceamenti, quo utebantur diaconi Romani.