« »
 
[]« Concredere se » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 482c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCREDERE
CONCREDERE Se, dicebatur ille qui judici vel parti se tradebat, et delictum illius arbitrio, compositione expiabat. Capitula Caroli C. tit. 16. §. 3. De Carisiac. ann. 856. :
Quia si se Concrediderit et humiliaverit, et emendare voluerit, etc.
Flodoardus lib. 3. Hist. Remens. pag. 558. edit. Colvener. :
Quod placitum eidem Presbytero denuntietur ad 30. dies, ut ita præparatus veniat, quo se vel Canonice purificet, vel Concredat.
Definitio Concilii Duziacensis II. de Duda Monacha cap. 4 :
Et si ipse Presbyter se Concrediderit, facilior ei erit pœnitentia : sin autem in pertinacia sua perstiterit, etc.
Præceptum Ludovici Regis ann. 870. de rebus Herici Prumiensi monasterio concessis apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 191 :
Ille vero nulla ratione eas sibi usurpare potuit ad possidendum, sed Concredidit sibi de illis, quod eas injuste voluisset, et reddidit tunc eas illis Fratribus in præsentiam nostram.