« »
 
[]« Convivæ regis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 549a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONVIVAE
CONVIVÆ Regis. Ex familia, ex domo Regia. Ministri Regis, nostris vulgo, Officiers Commensaux de la Maison du Roy. Gl. Gr. Lat. : Συμϐιωτής, Conviva. Ὁμόϐιος, Conviva. Gl. Lat. Gr. : Convictor et Convivator, συμϐιωτής, συνεστιάτωρ. Ἑστίοντες τὴν τράπεζαν τοῦ βασιλέως, in cap. 1. Danielis : seu ἀπολαύοντας τῆς τραπέζης τῆς ϐασιλιϰῆς, ut vertit Chrysostomus in hoc cap. Chronic. Alexandrin. ann. 13. Theodosii Junior. :
Ὁ δὲ βασιλεύς Θεοδόσιος Παυλῖνον ὡς φιλον, ϰαὶ μεσασάντα τῷ γάμῳ, ϰαὶ συναριστοῦντα αὐτοῖς, ἐποίησεν διὰ πάσης ἀξίας ἐλθεῖν.
Epitaph. Probi viri illustris :
Lætabar prius mensæ regalis honore,
  Principis alloquio, Regis amicitia.
Lex Salica tit. 43. § 6 :
Si quis Romanum hominem Convivam Regis occiderit.
Lex Burgund. tit. 38 :
Quicumque hospiti venienti tectum aut focum negaverit, 3. solidorum inlatione mulctetur : si Conviva Regis est, 6. sold. mulctæ nomine solvat.
Fortunatus de Conda Domestico :
Jussit et egregios inter residere penates
  Convivam reddens proficiente gradu.
Jonas in Vita sancti Columbani cap. 24 :
Tum unus e Convivis Chrodoaldus nomine, cujus conjux erat amita Theodeberti Regis.
Et cap. 18 :
Vir nobilis Hagnericus Regis Theudeberti Conviva, vir sapiens et consiliis Regis gratus.
Adde Vitam S. Agili Abbatis. Vetus Scheda reperta in tumba S. Canuti Regis Daniæ ann. 1582. apud Isaacum Pontanum lib. 5. Hist. Danic. :
Gloriosus Rex Protomartyr Danorum Canutus pro zelo Christianæ religionis et justitiæ operibus, ut Christus, a proprio Conviva Blacone traditus, etc.
Qui quidem Blaco in Versibus ibidem repertis, Minister, id est, Officialis domus Regiæ, Saxoni Grammatico lib. 11 :
primam Regis familiaritatem adeptus
dicitur. Vide Ordericum Vital. pag. 534. Proinde Convivæ Regis, ii sunt,
qui honore mensæ regalis aliis anteponuntur, quos participes mensæ suæ efficit
, ut est in Concilio Toletano XII. cap. 3. et quos divinis epulis adhiberi, et adorandi Principis facultatem habuisse ait l. 1. Codic. Theod. de Comitib. et Tribun. scholar. (6, 13.) ubi Jacobus Gotofredus plura congessit de honore mensæ Regiæ, ut et Bignonius ad Legem Salicam, Savaro ad l. 1. Epist. Sidonii, et alii. Charta Ottonis M. Imp. ann. 962. et Henrici III. ann. 1045. apud Zyllesium :
Ipsi quoque quoties ad Regalem curiam venerint, de Regia mensa pascantur, et inter curiales et domesticos Regis et Reginæ qui regio cibo vescuntur, non infimi semper habeantur.
Vide Dissertat. 2. ad Joinvillam, et Theodorum Marsilium ad Vespas. Suetonii cap. 2.
Conviva Apostolorum, et Martyrum Consors, dicitur S. Thomas Cantuariensis Archiep. a Gervasio Dorobern. lib. de Combustione Dorobern. Eccl. pag. 1293.