« »
 
CORPORATIO 1, CORPORATIO 2, CORPORATIO 3.
[]« 1 corporatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 577c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORPORATIO1
1. CORPORATIO, Christi incarnatio, in Missa Mozarabum : ubi etiam Corporatio vocatur prima novem partium confractæ Hostiæ, ut in voce Hostia dicetur. S. Ambrosius in altera Apologia David n. 33 :
Dicit aliquis : Qua ratione et adulterium et homicidium commiserit Dominici generis Auctor electus a Deo ? Aliud dico : Talis Auctor Dominici fuit corporis eligendus. Quid est enim Corporatio, nisi remissio peccatorum ?
Vide Corporare, et Corporatus.
[]« 2 corporatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 577c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORPORATIO2
2. CORPORATIO, Vox Leguleiorum Anglicorum, qua denotant rem permanentem quæ potest habere successionem. Est vero Corporatio composita ex diversis partibus, et in unum corpus coacta, quarum aliæ caput sunt, aliæ membra, totum vero simul junctum Corporationem faciunt. Multiplex autem est Corporatio : alia enim spiritualis, quæ constat ex personis religiosis et manumortuis in Lege, ut sunt Abbas et Conventus : alia spiritualis et personarum quæ in Lege sunt, ut sunt Decani, et Capitula, et Magistri Collegiorum, vel Hospitalium : alia est præterea Corporatio temporalis ex Legis auctoritate, ut sunt Majores et Communitates : denique est Corporatio temporalis ex usu recepto et communi Lege, uti sunt Parlamentales Conventus. Ita Rastallus.
[]« 3 corporatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 577c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORPORATIO3
3. CORPORATIO, Corporatus. Vide supra Corporare 1.