![[]](img/image.png)
DEAURATURA, Auratura, Dorure. Capitula Caroli Calvi tit. 31. § 24. Edict. Pistens. ann.
864. :
Illud vero aurum quod coctum quidem fuerit, sed non tantum, ut ex eo Deauratura fieri possit, etc.Notitia Ecclesiarum et prædiorum Abbatiæ Stabulensis apud Miræum Diplom. tom. 1. pag. 686. col. 2 :
Hoc opus fecit Abbas Wibaldus, in quo sunt argenti meri lx. marcæ, in Deauratura sunt auri meri iv. marcæ.