![[]](img/image.png)
«
2 decena » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 021c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECENA2
2. DECENA,
Decenna, Bractono lib. 3. tract. 2. cap. 10. § 1. dicitur Decuria, seu
Decemvirale Collegium, cui præerat
Decanus Friborgi, de quo egimus supra.
Decima vocatur in Legibus Inæ cap. antepenult. :
Diximus de ignotis
pecoribus, ut nemo habeat sine testimonio Hundredi vel Decimæ.
Et in legibus
Kanuti Regis cap. 40 :
Volumus, ut omnis homo liber in hundredo (i.
Centuria)
et in Decima positus sit, etc.
Adde Leges Henrici I. cap. 6.
Decennalis numerus, in iisdem Legibus Henrici 1. Vide Ingulphum pag. 870. et
infra in
Friborga.
![[]](img/image.png)
Decennarius. Vetus Inquisitio apud W. Dugdalum in Antiquit. Warwicensis provinciæ cap. 65 :
Item illi, qui tenuerunt dimidiam virgatam terræ, vel nocatam terræ, vel cotagium
de bondagii tenura, solebant esse bedellum manerii et Decennarium.
Decennarii, Qui ex decennario numero, seu ex decenna sunt, in Charta Edw. I. Regis Angl. tom.
2. Monastici Angl. pag. 511. masculus autem in Lege Decennæ ante 12. ann. non
admittebantur. Vide Statutum 2. Westmonast. cap. 48. Bractonum lib. 3. tr. 2. cap. 10. 11.
et Fletam lib. 1. cap. 27. § 2. 4. 11. lib. 2. cap. 52. § 2. 5. 7. 47. 48. Thomam
Madox Formul. Angl. pag.
225.