« »
 
[]« Decolorare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 029b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECOLORARE
DECOLORARE, Fuscare, Joanni de Janua, Infamia notare, Dehonestare : Ex Decolor, voce Latinis nota, apud quos, ut ait Donatus ad 8. Æneid.
dicitur qui ex optimo colore, et splendido in sordidum aspectum convertitur
.
Nolite me considerare quod fusca sim, quia Decoloravit me sol
, in Canticis Cant. 1. 5. Occurrit in lege 19. C. de Episc. et Cleric. (1, 3.) leg. 44. C. Th. eod. (16, 2.) in Nov. Martiani de Matrimon. Senat. apud S. Cyprian. in Præfat. ad tractat. de Cardinalibus operib. Christi, S. Augustin. Epist. 5. 67. 159. lib. de Unico Baptis. cap. 16. in Gestis Collat. Carthag. part. 1. cap. 5. part. 3. cap. 29. apud S. Ambrosium Epist. 4. 19. S. Zenon. Veronens. Sermon. de Pudicitia, Gelasium [] PP. in Epist. ad Episcopos Orient. Lampridium in Severo, etc.
Decolorare, Coloribus ac pictura adumbrare. Burchardus Monachus de Casib. S. Galli cap. 2 :
In sinistra vero parte dormitionem S. Joannis cum Decolorasset, sibi etiam inibi altare ædificavit.
Decolorosus, Decolor, qui colorem amisit, apud Adamnanum lib. 3. de Vita S. Columbani.