« »
 
DISPOSITIO 1, DISPOSITIO 2, DISPOSITIO 3, DISPOSITIO 4.
[]« 1 dispositio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPOSITIO1
1. DISPOSITIO. Charta Ordonii Regis Hispan. æræ 960. apud Anton. de Yepez in Chron. Ordin. S. Benedicti tom. 3 :
Libros Ecclesiasticos, hi sunt Antifonarios.... psalterium, libros speciales, i. Homiliarum, Dialogorum, Homilia, Profetarum, Dispositio Esaiæ Profetæ, etc.
Vide infra Dispositum 3.
[]« 2 dispositio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPOSITIO2
2. DISPOSITIO, Administratio, magistratus, apud Lactantium de Mortib. Persec. pag. 32. Sidonium lib. 3. Epist. 6. lib. 5. Epist. 7. lib. 7. Epist. 12. Hinc formula frequens in Notitia Imp. et alibi :
Sub Dispositione viri inlustris Præfecti Prætorio, etc.
Alii, Dispositiones esse volunt, quæ a Principe ad Reipublicæ administrationem disponebantur, pro urgentibus rerum necessitatibus, veluti si in bellum profecturus esset, itinera annotarentur, et metationes, annonæ curarentur, etc. Quarum quidem Dispositionum scrinium peculiare erat, cui præerat Magister et Comes Dispositionum, de quibus copiose Gothofred. ad leg. 1. C. Th. de Proxim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paulo aliter Commentator Notitiæ Imperii in cap. 97.
Qui scrinium Dispositionum tractabant, Referendarii vocabantur. Hi supplicum desideria aut judicum consultationes Principi insinuabant, et responsa data consulentibus mittebant, quæ Mandata dicebantur. Hi pauci erant initio: postmodum a Justiniano 18. postea ad octo redacti. Principum responsa quæ super litibus emanabant, Dispositiones vocabantur.
[]« 3 dispositio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPOSITIO3
3. DISPOSITIO, Urbis, templi situs, structuræ elegantia, non semel apud Alypium Antiochenum in Descript. orbis.
[]« 4 dispositio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPOSITIO4
4. DISPOSITIO, Dispensatio, arbitrium, potestas, Gall. Disposition. Charta ann. 879. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 415 :
Eo videlicet modo, ut et numerus canonicorum ob hoc augeatur, et stipendia eis ex hac villa ad Dispositionem episcopi tribuantur.
Galli dicimus, A la disposition. Hinc