« »
 
[]« Divus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 152a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVUS1
DIVUS. Lexicon vet. apud Turnebum Adversar. l. 28. cap. 6 :
Divus, Imperator, qui post mortem Deus habetur.
Joan. Sarisberiensis l. 3. Policrat. cap. 10 :
Facti sunt ergo Divi indigetes, aut, ut aliis placet, Heroes, quos nec etiam humana sorte dignos Romanorum perfidia reputavit. Tractum est hinc nomen, quo Principes virtutum titulis et veræ fidei luce præsignes se Divos audeant, nedum gaudeant appellari, veteri quidem consuetudine etiam in vitio, et adversus fidem Catholicam obtinente.
Vide, quæ in hanc sententiam collegit Joannes Filesacus lib. de Idololatria politica cap. 1. pag. 9. 10. neque enim hisce licet immorari.