« »
 
DOMICELLUS 1, DOMICELLUS 3, DOMICELLUS 4.
[]« 1 domicellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 162b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMICELLUS1
1. DOMICELLUS, Domnicellus, diminutivum a Domnus. Gloss. antiquæ MSS. : Heriles, Domini minores, quod possumus aliter dicere Domnicelli. Ugutio : Domicelli et Domicellæ dicuntur, quando pulchri juvenes magnatum sunt sicut servientes. Sic porro primitus appellabant magnatum, atque adeo Regum filios. Marculf. lib. 2. Form. 52 :
Dum generaliter ad omnes Domesticos Regis ordinatio processit, pro nativitate Domnicelli nostri illius, ut a Domino melius conservetur, etc.
Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Rex vero Edwardus Edgarum filium eorum secum retinuit, et pro filio nutrivit, et quia cogitavit ipsum hæredem facere, nominavit Ethelinge, quod nos Domicellum, i. Damisell : sed nos indiscrete de pluribus dicimus, quia Baronum filios vocamus Domicellos, Angli vero nullos nisi natos Regum.
Sic Ludovicum VI. postmodum Regem, Domicellum vocat Hist. Francor. [] MS. quæ desinit in Carolum V. in Bibl. Memmiana, ann. 1095 :
Si asembla une fois le Roy son conseil pour savoir qu'il avoit à faire, auquel Conseil le Damoisel Louys le Gros... parla.
Vetus Poema de Garino Lothareno :
Coroner firent le Damoisel Pepin.
Froissartes 1. vol. cap. 325. Edwardum, postmodum Angliæ Regem, Principis Walliæ filium, Le jeune Demoisel Richart vocat. Apud Danos et Suecos Regum filios non semel Domicellos nuncupatos observo in Chartis variis apud Isaacum Pontanum lib. 7. et 8. Histor. Dan. pag. 432. 471. et 503. et apud Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecicæ. Liberos Mauricii Imp. Parvulos Dominos vocat Gregorius M. lib. 6. Epist. 23. Apud Byzantinos Augustos, sequioris præsertim ævi, eorum filii Despotica donabantur appellatione, id est, Domini dicebantur, indulto scilicet Principis : alioquin non δεσπόται, sed δεσπόσυνοι, id est, Domicelli appellabantur, quod de Constantino Andronici Senioris filio ait Pachymeres lib. 8. cap. 26. extremo. Is enim cum pater Despotæ dignitatem illi denegasset, τῶν Ρωμαίων Δεσπόσυνος vocabatur, i. Domicellus Romanorum.
Universim vero ita indigitantur Magnatum et Baronum filii, quod observatum ex Legibus Edwardi Confessor. Rodericus Tolet. lib. 3. de Reb. Hisp. cap. 19 :
Mos erat tunc temporis apud Gothos, ut Domicelli et Domicellæ, Magnatum filii, in Regali Curia nutrirentur.
Et lib. 5. cap. 2 :
Nunius vero pater ejus fere ab omnibus Castellæ Militibus Domicellos filios petiit nutriendos.
Domicellus Hollandiæ, apud Joan. de Beka. Domicellus Erardus de Marka, apud Levoldum Northovium in Chronico Markano.
Præsertim vero hocce titulo donati Militum filii, nondum Militari, seu equestri cingulo accincti, uti recte annotat Chiffletius in Vesontione parte 1. cap. 26. Nam cum solis Militibus honorifica Domini appellatio competeret, cæ teri cujuslibet conditionis proprio nomine et cognomine compellarentur : invaluit postmodum, ut Baronum præsertim, et Magnatum filii, non Domini, sed Domicelli audirent, ut qui cæteris Scutiferis et natalium splendore, et parentum dignitate præstarent. Andreas Bosch dels Titols de honor de Cathalanya lib. 3. cap. 3. § 16 :
Los Donzells son aquells que no son armats Cavallers, sino son fills y descendents dels Cavallers armats : demanera que lo quis arma, y obte le privilegi es propriament Cavaller, sos descendents Donzells.
Charta ann. 1233. apud Perardum in Burgundicis pag. 425 :
De laude et assensu.... filiorum meorum, videlicet Hugonis, jam Militis, Elizabeth uxoris ejusdem, Alani et Galtheri filiorum meorum adhuc Domicellorum, etc.
Charta Ludovici de Bellojoco Militis D. Montis ferrandi in Arvernia :
Cum..... tempore, quo eramus Domicellus, et ante tempus Militiæ nostræ donaverimus et concesserimus, etc.
Tabular. Albæ ripæ in Diœcesi Lingon. an. 1233 :
Nobilem mulierem Andru de Rupescissa, et Renaudum Domicellum ejus, qui jam erat extra avoeriam ejus, etc.
Mox, idem Renaudus, filius Andru dicitur. Apud Joannem Bekam in Willelmo Episcopo Traject. Theodoricus Comes Hollandiæ, nondum sui juris factus, Domicellus appellatur. Exstant in Archivo Massil. Litteræ ann. 1342. inscriptæ
Nobili Domicello Johanni Vivaudi filio nobilis Domicelli Jacobi Vivaudi.
Gervasius Tilleberiensis MS. de [] Otiis Imper. decis. 3. cap. 61. de quodam Milite :
Unum de nobilibus armigeris eligit, quo comite locum adiit, ad ostensum locum loricatus appropinquans, sonipedem ascendit, dimissoque Domicello, campum solus ingreditur.
Observat Marca in Hist. Beneharn. lib. 6. cap. 24. Nobiles istius tractus vulgo distribui in tres ordines, Baronum, Militum, et Domicellorum, quos Domengers vocant, ut Milites, Cavers. Proinde ut plurimum Domicelli iidem sunt, qui in cæteris provinciis Scutiferi nuncupantur. Chronicon Modoetiense apud Murator. tom. 12. col. 1069 :
Cleph nobilis Lombardus Lombardiæ Rex secundus, regnavit anno uno et mensibus sex. Hic primus et ultimus, qui in Papia coronatus, et a quodam suo Domicello gladio jugulatur ann. Domini dlxxiv.
Atque hac notione Damoisels, et Danzels vocabula apud vernaculos Scriptores accipiendi constat.  :
La veissiés tant Damoisel venir,
Qui portent lances por lor Signor servir.
Idem Poeta :
Si vos sivront et Danzel et meschin.
Alibi :
Et li Danzel que Bues ot norris,
Qui attendoient Chevalier les feist.
Rursum :
Borgois, et Dames, Chevalier et Danzel.
Idem :
La veissiez maint Damoisel gentil
Qui le vin portent en argent en or fin.
MS. :
Li Dus fait apporter s'espée,
Si la li eut au col fermée,
L'espée çaindre ne voulou,
Parce que Damoisiaus estou.
Alibi :
Li Rois aura moult son servise
Armes li donna à sa guise,
Tous les Damoisiaus adouba
Que Florimons y amena.
Rursum :
Li dui enfant erent moult bel,
De lor aage Damoisel,
Li Rois les vit fors et legers,
Ambedeus les fit Chevaliers.
Vide Sanutum in Hist. Hierosol. pag. 21. et Hist. Castilloneam Duchesnii lib. 6. cap. 1. Probationes Hist. Bressensis pag. 203. etc. infra Doncellus et Donzellus. et Murator. Antiq. Ital. tom. 4. col. 630.
At postremis seculis Domicellorum in Regum et Principum filiis exolevit appellatio, obtinuitque ut Domini dicerentur, præfixo tamen nomine appellativo. Sed præstat, quod in hanc rem habet Fecialis, qui sub Henrico VI. Rege Angliæ vixit, in Tractatu MS. de Officio Heraldorum, hoc loco adscribere :
Escuiers se doivent saluer en quatre manieres, les plus hauts se doivent saluer Tres-nobles et tres-honorez Escuiers, et les ensuivans, Tres-honorez Escuiers, et les tiers, Honorez Escuiers, et les quarts, Gentils Escuiers, Dieu vous doint accroissement d'honneur : et doist cognoistre un Herault ou Poursuivant, que tous fils de Rois sont Princes, et se doivent saluer comme Princes, non obstant qu'ils ne soient qu'Escuiers. Et si ce sont Ducs, ou enfans de Ducs, le Duc et son aisné fils semblablement, et si le fils avoit Seigneurie de Duché ou de Comté, il se salueroit comme Duc, ou comme Comte : Et si c'estoient ses autres enfans, selon les Seigneuries, [] en quoi ils seroient pourveus : et s'ils estoient sans Seigneurie, ils se devroient comme Comtes : Car quand l'on voit le fils d'un Duc, l'on ne dit point voilà un bel Escuier ; mais l'on dit, voilà un beau Seigneur. Et enfans et Comtes se doivent saluer selon les Seigneuries, en quoy il sont pourveus, et s'ils sont sans Seigneurie, et ils sont de sang Royal, il se doivent nommer, Monsieur, aprez leur propre nom, comme qui voudroit dire, Jean Monsieur, ou Ricart Monsieur.
[]« 3 domicellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMICELLUS3
3. DOMICELLUS, Urbis Præfectus. Acta SS. Junii tom. 3. pag. 536. de B. Petro Gambacurta :
In manu dilecti filii, nobilis viri, Galeotti Roberti de Malatestis, Domicelli Arimini.
[]« 4 domicellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMICELLUS4
4. DOMICELLUS, apud Willelmum Thorn, videntur dici nobiliores famuli :
Domicellus Abbatis
, pag. 1784. Domicelli et servientes Monasterii, pag. 1980. quomodo valetos appellatos infra ostendemus. Ugutio et Joan. de Janua : Domicellus et Domicella quandoque dicuntur pulchri juvenes Magnatum, sive sint servientes, sive non. Vide Hist. Cortusior. lib. 7. cap. 7. lib. 9. cap. 10. et Statuta urbis Mediolan. part. 2. cap. 108. 494. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domicellus Papæ, Idem qui Camerarius, Custos cameræ Papalis. Ord. Rom. apud Mabill. Musæi Ital. tom. 2. pag. 426 :
Dominus vero Papa interdum ibidem, cum ad cameram suam redierit, consuevit novis cardinalibus creationem de eis mandare per Domicellum suum, interdum non.
Ibid. pag. 270. Domicelli etiam vocantur Nobiliores e familia Cardinalium.
P. Carpentier, 1766.
Formula qua cardinalis aliquem in Domicellum suum eligit, in Formul. MS. fol. 33. v°. :
Volentes personam tuam propter hoc prærogativa nostræ benivolentiæ (prosequi) te in Domicellum et familiarem nostrum duximus admittendum, volentes ut Domicellus et familiaris noster re et nomine consequaris.
Dominellus, Idem quod Domicellus, Joanni de Janua. Vide suo loco.