« »
 
DUCTUS 1, DUCTUS 2, DUCTUS 3.
[]« 1 ductus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 202b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCTUS1
1. DUCTUS. Marculfus lib. 1. Form. 38 :
Si hoc conjurare potuerit, de hac causa Ductus sedeat.
Lib. 2. Formula 18. quæ est de securitate pro homicidio :
Sed in omnibus exinde Ductus et absolutus appareas.
Ubi Bignonius, ductum, pro eductum, positum putat, hoc est, de causa eductum. Sed malim hocce vocabulo securum eum dici, tanquam conductu et salvagardia obtentis. Capitulare Caroli M. ann. 808. cap. 6 :
De illorum hominum conquisitu, qui modo foris ducti fuerunt, et postea adquisierunt, postquam patres eorum et parentes Ducti sunt.
Ubi adquisierunt, poni videtur pro adquieverunt. Vetus placitum ann. 876. editum a Baluzio in Append. ad Capitul. n. 104 :
Et hanc meam responsionem præsentiæ vestræ judicium conditionis ostendit sæpedictus Fredemirus mandatarius de Ardesindo Episcopo, qui legibus Ductus est, atque ibidem resonat, ex qua auctoritate prædictus locus S. Felicis sub ditione S. Eulaliæ esse debet.
Canones S. Patricii cap. 21 :
Christianus, cui dereliquerit aliquis et provocat eum in Ductum, et non in Ecclesiam, ut ibi examinetur causa, qui sic fecerit, alienus sit.
Ubi Waræus ad marginem reposuit f. judicium : sed drictum legendum videtur, id est, in jus. Vide Directum et Educere.
P. Carpentier, 1766.
Ut ut est de hujusce vocis in Marculfi formulis interpretatione a Bignonio vel Cangio proposita, aliud significare videtur in placito hic laudato. Legibus enim ductus, idem mihi est quod, in legibus peritus, exercitatus ; unde vetus Gallicum Duit, eodem intellectu, a verbo Duire, docere vel addiscere. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 149 :
Le suppliant baillia ses chevaux et charrette à son filz pour les mener et conduire, lequel de ce faire n'estoit pas bien Duit.
Aliæ ann. 1456. in Reg. 191. ch. 234 :
Pour ce que icellui Village suppliant est fort Duit et experimenté en fait de navigage, etc.
Le suppliant print vouloir en lui de soy mettre avant et Duire au fait de marchandise,
in aliis ejusd. ann. ibid. ch. 235. Denique aliæ ann. 1475. ex Reg. 195. ch. 1528 :
Ce que le suppliant en faisoit, c'estoit pour le prouffit d'icellui Pierre Renel, et le Duyre au dit mestier (de cousturier.)
Vulgatior vox Duire, pro Convenire, pertinere. Charta ann. 1330. in Chartul. S. Martin. Pontisar. fol. 35. v° :
Recognurent et confesserent pour tant comme et chascun d'eulz touche, puet toucher, Duire et appartenir, etc.
[]
[]« 2 ductus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCTUS2
2. DUCTUS. pro Aquæductus, in Cod. Th. leg. 1. de Aquæduct. (15, 2.) ubi Tribonianus restituit Aquæductus, Papias : Ductus, aquæ decursus. Ita autem appellatur locus, ubi aquæ confluunt. Doccia, Italis, est canalis, tubus fictilis, per quem fluunt aquæ : Douet, Andegavensibus. Gloss. Lat. Gr. : Ductus, ἀγωγεὺς ὕδατος, ὑδραγώγιον. Alvarus in Vita S. Eulogii :
Ad prominentem canalis Ductum, qui super illa loca producitur, pervenit.
Tabular. S. Albani Andegav. :
Donans nobis ob remedium animæ suæ et patris sui descensum unum, quem habebat in rivulo, qui appellatur Ducto, cum omni consuetudine, excepto cœnagio, et de alio descensu, quem Eminus de Reginaldo Banario in Altione dedit nobis simili modo, et consuetudinem, quam ibi habebat, excepto cœnatico.
Charta Fundat. Monasterii S. Laudi Andegavensis :
Et cum villicaria, et fodrio, et omnibus consuetudinibus terræ et fluminis a rupe Colubraria, usque ad Ductum, a Ductu vero usque ad vallem, etc.
Occurrunt eadem verba in Charta alia Fulconis Regis Hierosol. et Comitis Andegavensis pro Canonicis ejusdem Ecclesiæ. Vide tom. 5. Ughelli pag. 1572. Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 479. Historiam Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 20. 59. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 308. etc. Occitanis Douts, idem valet ac aquæ vel fontis caput, origo. Doualle, in Consuet. Burdegal. art. 115. pro canali latrinæ, seu ductu. Vide Doitus.
Ductile. Alia Charta ex eodem Tabulario Ecclesiæ S. Laudi Andeg. :
Volumus posteritati scriptum relinquere, quo pacto Sanctimoniales Ecclesiæ Caritatis cum Canonicis S. Laudi Ductile sub bucca Meduanæ communiter habuerunt.
Occurrit ibi pluries. Ductiles aquæ, in Charta Hispanica æræ 1016. apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 444. v. Productiles, nude, crebro in Tabulis Hispanicis apud eumdem.
Ductivus, Ductibus scatens. Charta Sanctii Regis Aragon. æræ 1131. apud eumdem de Yepez tom. 7 :
Montuosum sive Ductivum, etc.
Ductus Viarum, in eadem Charta :
Aquis aquarumque exitibus, et regressibus earum, viæ Ductibus, et reductibus earum, etc.
[]« 3 ductus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCTUS3
3. DUCTUS, f. Capistrum, quo equus ducitur : eo cæterum sensu vox Duel occurrit in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 237 :
Icellui Danois le menaça de paroles, et aussi lui ceint le Duel de son cheval par la ceinture, pour ce qu'il faisoit semblant de lui enfouir, et en cest estat le ramena en sa maison.
Annal. Genuens. ad ann. 1164. apud Murator. tom. 6. Script. Ital. col. 295 :
Imperator respondit : Ego sum super equum et habeo pedes in Ductu ejus, etc.
Ubi alter Codex MS. habet Streiris. An bene, haud satis scio.