![[]](img/image.png)
ELATA Palmæ, Ejus tenellum
germen in altum sese extollens. Cant. Cant. 5. 11 :
Comæ ejus sicut Elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.Hunc locum commentans Hamelinus de Verulamio in suo libro de Monachatu apud Marten. Anecd. tom. 5. col. 2. ait :
Comæ Ecclesiæ sunt fideles, qui Deo adhærent, et bene agendo quasi in capite pendentes honorem conferunt : bene Elatis palmarum comparantur, quæ valde in altum crescunt, et inferius graciles ac in summis grossiores fiunt.