« »
 
[]« Enormis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 269b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ENORMIS
ENORMIS, Ingens, sine mensura, vel forma, cui nihil addi minuive potest. Sic Papias. Pro Clarus, illustris, accipitur in Actis S. Cassiani apud Ill. Fontaninum ad calcem Antiquit. Hortæ pag. 344 :
Hinc pius Antistes Zonis, post Martyr Enormis,
Instruxit verbo, redimivit stigmate pulchro.
Et pag. 359 :
In Suggesta ergo Pastor suffectus Enormis,
Sicut eques notas comiter moderabat habenas.
Vide Abnormis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Enormitare, Normam excedere. Vita S. Forannani, April. tom. 3. pag. 817 :
Ne recedens ab ea justitia, contra eam Enormitet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Enormitas, Excessus normæ, mensuræ atque etiam numeri. Diomed. in Præfat. :
Qui rusticitatis Enormitate incultique sermonis ordine sauciant, imo deformant examussim normatam orationis integritatem. Exilitas crurum et Enormitas pedum,
apud Senecam lib. 2. de Animi tranquillitate cap. 18. Enormitas stipendii, apud Spartianum in Caracalla cap. 2. et Geta cap. 6. Tertul. de Anima cap. 43 :
Omnis natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur.
Guibertus l. 1. de Vita sua cap. 8 :
Confluit Enormitas ut miremur tantam hominum frequentiam. Enormitas scelerum,
in Maceriis Insulæ-Barbaræ tom. 1. pag. 73.