«
2 expletum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 373c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPLETUM2
2. EXPLETUM,
Expletium, Reditus, proventus terræ, prædii,
Espleito, Occitanis ;
Expleit, in
Chartulario Aureliensi fol. 49. et 52. Gallis practicis,
Explets,
Exploits ; Anglis
Esplées. Chronicon Vosiense part. 1. cap. 66 :
Hoc anno Burgenses de Subterranea ad invicem juraverunt, ut nullum omnino
Monachis darent Expletum, quod vocatur Tailliada.
Bracton. lib. 2. cap. 18. §
2 :
Item nec Expletia capere possit, quia nondum venit tempus messium nec
vindemiarum. Si autem fructus non maturos perceperit, ista non debent dici Expletia, cum
sint potius ad damnum quam ad commodum.
Charta Rotroci Comitis Perticensis ann.
1126. apud Souchetum in Notis ad Vitam Bernardi Abb. Tiron. :
Volumus et largimur
ex nunc ipsos usus, actus, Expletum, et possessionem, nullas ferre saisinas, vel
præscriptionem, etc.
Alia Raimundi Vicecom. Turenæ ann. 1276. apud Justellum :
Cum omnibus redditibus, tailliis, quæstis, servitiis, et Expletis et aliis
obventionibus, etc.
Fleta lib. 5. cap. 8. § 9 :
Poterit quis habere
liberum tenementum sine usu et Expletiis.
Fori Oscæ Jacobi I. Regis Aragon. ann.
1247. f. 4 :
Et qui tenet ipsum (haver)
in pignore,
debet accipere in compotum, si quod Explectum acceperit de ipsa hæreditate.
Infra :
Et antequam accipiat Expleytos, traxerit illam de pignore ille de quo est
hæreditas, etc.
Privilegium Ermengaudi Comitis Urgell. ann. 1162. inter Concil.
Hisp. tom. 3. pag. 374. col. 2 :
Ex ipsa vero die, qua præfata castra in manu
Comitis esse incipient, et reditibus et censibus et Expletis quæ de ipsis castris
exierint prænominata castra custodiantur.
Tabular. Eccl. Cadurcensis :
Espleita minuta per capten et per terras quas tenet Hugo, habet intra ejus
Espleitam propter utilitatem quam consequuntur de terra, etc.
Occurrit passim.
Cowellus vocem ab
expleo deducit, quod vix crediderim. Forte quod ex
placito, seu pacto cum
firmariis, domino cedit ex
proventibus agri.
Expletum, sumitur etiam pro dominio
et prædio, cujus fructus percipit dominus. Charta Arnaldi Comitis Inculismensis ann.
1199 :
Pro eo quod prædicti homines, et eorum animalia in terris meis, pascuis, et
Expletis deambulabant.
Et infra :
Et volo et concedo ut liberi et securi,
et eorum animalia per terras et pascua mea et Expleta eant et redeant absque ullo
servitio.
Galli dicerent,
dans mes revenus.
Expleta,
æ.
Testamentum Raymundi Comitis Tolosæ apud
la Faille tom. 1. Annal. Tolos.
Probat. pag. 127 :
Dispono ut omnes Expletæ, quæ exierint in hoc anno de omnibus
meis bouariis de Tolosano mittantur in potestate hospitalis de Hyerusalem et domus
Militiæ Templi, et illæ Expletæ distribuantur et dividantur amore Dei et in redemptionem
peccatorum meorum.
Explegium, Eadem notione, in Charta
A. Comitis Inculism. ex Tabular. S. Eparchii fol. 13. 14 :
Cum... multis modis
gravaremus in collectis, in mestivis, in avena, gallinis, caseis, et multis aliis
exactionibus et servitiis occasione Explegii, quod habebam in quibusdam terris,
extrinsecus positis, etc. Explée
dicitur fol. 27. v.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Explegitor, f. Qui
percipit
Explegia, nisi quis malit Exploratorem intelligi, Gall.
Espion : quo posito forte melius legeretur
Explicitor
vel
Explicator, quia solent exploratores
explicare
quod inspiciunt. Litteræ Episcopi Hereford. ad Henricum Regem Angl. ann. 1263. apud Rymer
tom. 1. pag. 755. col. 2 :
Quidam malivoli vestri sanguinem nostrum sitiunt, qui
nos Explegitorem reputant, dicentes quod nichil in Marchia, quod vobis non
revelamus.
Expletivus, Idem quod
Expletum. Regestum Comitum Tolosæ in
Camera Comput. Paris. in Charta ann. 1247 :
Et vendidit ei dictus R. Joannes totam
illam condaminam terræ, quæ vocatur del Bacudel... terras cultas et incultas, boscos et
barcas, prata et pascua, taillivos et Expletivos, venationes et forestagia, etc.
Alia ann. 1236. ibid. fol. 51 :
Prata et pascua, nemora et barras, et alberetas, et
ramerios, et devesios, et adempra, et Expletivos, et forestagios,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Explementum, Eodem
significatu. Charta Erardi Episc. Autiss. ann. 1272 :
Nos dictas xx.
libras... Decano et Capitulo, consensu ipsorum super hoc accedente, assidemus et
assignavimus percipiendas ab ipsis perpetuo super proventibus sigilli curiæ nostræ
Autiss. et Explementis ipsius curiæ.
Expletare,
Expleta
seu reditus terræ vel prædii percipere :
Exploiter, in Consuetud.
municipalibus passim, quod maxime dicitur de dominis
feudalibus, qui ex vassallorum prædiis fructus colligunt et faciunt suos. Edictum
seu Statutum Philippi Pulcri Regis Franciæ de Nobilibus ann. 1302. art. 5 :
Ordinamus quod res, bona, maneria, et jura dictarum regaliarum manuteneantur,
custodiantur, et Explectentur absque detrimento ac devastatione, ac si nostra
essent.
Adde Continuatorem Nangii ann. 1327. Charta
Officialis Autissiod. ann. 1276. de Præpositura S. Germani ejusd. urbis :
Cum
Præpositura a tempore a quo non extat memoria, descendisset de hærede in hæredem usque
ad ipsum Johannem, et eam aliquandiu tenuerat, possederat et Explettaverat sine
lite.
Litteræ Johannis Franc. Regis ann. 1356. inter Anecd. Marten. tom. 1.
col. 1414 :
Cum temporalitas Episcopatus Andegavensis ad nostram regaliam ratione
obitus Episcopi dicti loci nuper devenerit, vobis (Senescallo)
tenore
præsentium committimus et mandamus quatenus temporalitatem prædictam ponentes, omnes
redditus, fructus et emolumenta ejusdem cum suis pertinentiis universis levare et
Expletare nomine nostro... faciatis.
Vide alia notione in
Expletum 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Explectare, Silvas
vel arbores succidere, Gall.
Exploiter. Fundatio Monasterii de
Bosco-Raherii Ord. Grandimont. post annum 1172. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 572 :
Dicti Fratres in dictis forestis et in omnibus defossis (f. defensis)
earumdem factis vel faciendis a nobis vel successoribus
nostris indifferenter capiant et Explectent quidquid ad usum et ædificationem ipsorum,
et domorum suarum, et omnium pertinentiarum suarum viderint expedire.
Apud
Stephanotium tom. 2. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 449 :
Habebit etiam unum hominem,
qui Explectabit ad collum nemus de Broeis ad omnia necessaria domus
suæ.
Expletator, Qui
Expleta seu reditus percipit. Tabular. Nantoliense :
In Pictonib. an. 1479.
homines mansionarii et Expletatores dicti territorii.
Exploicteurs in Consuetudine Andegavensi art.
168. sunt Operarii demetendis segetibus adstricti. Vide
Expletum
3.
Expletamentum, Idem quod
Expletum, in Charta Philippi Regis
Fr. ann. 1317. apud Argentreum in Hist. Armoric. lib. 5. cap. 34. Lobinellum in ead. Hist. tom. 2. col. 472. Thomasserium in Biturig. pag. 730. et
strictiori significatu pro cæsione lignorum apud Acherium Spicil. tom. 10. pag.
279.