« »
 
EXULARE 1, EXULARE 2.
[]« 1 exulare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 383c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXULARE1
1. EXULARE, active sumitur pro Mittere in exsilium vel servitutem, in Actis S. Athanasii Episcopi Neapol. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1059 :
Captivos... innumerabiles Saracenorum Exulabat efferitas insatiabilis.
Et infra :
Eodem igitur tempore quo Ludoycus piissimus Augustus Beneventanam provinciam Exulatione Sudan crudelissimi Ismaëlitum Regis advenit eruendam. Exulatio
hic Muratorio videtur sumenda esse pro tyrannide vel servitute. Pro Exsilio usurpavit Florus :
Clarissimos Principes... Exulatione multavit.
[]« 2 exulare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 383c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXULARE2
2. EXULARE, f. pro Exiliare, Dissipare, destruere. Epist. monach. B. M. de Josaphat. ad Innoc. PP. ex Tabul. ejusd. monast. :
Propter exilem et exiguam dicti monasterii facultatem ; quod quidem propter guerras taliter extitit Exulatum ac redditibus attenuatum, etc.
Vide Exilium.