« »
 
FORALE 1, FORALE 2.
[]« 1 forale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 544c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORALE1
1. FORALE, Pars currus, lignum scilicet perforatum, in quo ponuntur furcalia. Ita Interpres Joannis de Garlandia in Synonymis :
Temo, longale, trabale, furcale, Forale.
[]« 2 forale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 544c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORALE2
2. FORALE. Wichbild. Magdeburgense art. 9. § 2 :
Idque signum hucusque servatur, ubi civitates vel Foralia noviter fundantur.
Legendum puto, Fortalitia, munitiones, castra ; nisi Foralia sint nundinæ, vel fora publica. Immo sunt, ut apparet e German. wo man neu stet baut oder Merkt macht.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Certe pro Tributo quod ex foris seu nundinis vel placitis percipitur, occurrit in Litteris Henrici Episcopi Leodiensis pro Monast. S. Huberti apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 518 :
Confirmamus Deo et S. Huberto ... legalem donationem præfati allodii, cum familia et omnibus ejus utilitatibus et appenditiis, scilicet terris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis, aquarumve decursibus et piscatura, banno, latrone, Foralibus et placitis, absque venatione quam solummodo usibus meis propriis retinui.
Cantatorium MS. ex Abbatia S. Huberti fol. 3 :
Cujus omnes justitias, theloneum, bannum, comitatum, latronem, Foralia, vel cujuscumque placiti questum vel querelas ex antiquo more potestativo jure obtinuit.
Apertius vero
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forale Jus dicitur in Charta Ottonis II. Imper. pro Ecclesia Leodiensi ann. 983. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 332 :
Quicquid videlicet ex coemtione animalium, vel ex omni genere tam vestium quam ferri et metallorum, vel ex reditu navium, vel ex omnium commercio vectigalium, vel ex jure Forali, vel districto judiciali possit provenire.
P. Carpentier, 1766.
Tract. pacis ann. P. 1466. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 214 :
Spondemus quod nulla telonea, deposita, gabellas, Foralia, sive quascunque alias censuationes... imponemus de novo.