« »
 
GRATIFFICARE, GRATIFICARE 1, GRATIFICARE 2, GRATIFICARE 3.
[]« Gratifficare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 104c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATIFFICARE
GRATIFFICARE, Gratificari, favere, Gall. Favoriser. Stat. Universit. Andegav. ann. 1409. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 499. art. 5 :
Tunc rectore priore vocato, pro qua parte voluerit, Gratifficare tenebitur.
Ibid. pag. 500. art. 12 :
Quod si pares fuerint in vocibus, tunc locus erit Gratifficationi, ac poterit rector Gratifficari in hac causa.
[]« 1 gratificare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 104c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATIFICARE1
1. GRATIFICARE, Declarare se aliquid gratum habere. Instrum. ann. 1335. apud Ludew. tom. 5. pag. 602 :
Promittentes sub fidei præstito juramento, quod sæpe fatus dominus Rex Poloniæ præmissa [] omnia et singula, hinc intra festum B. Galli proximum, ratificabit, Gratificabit, ac suis patentibus approbabit litteris.
Vulg. Interpres Ephes. 1. 6 :
In laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua Gratificavit nos in dilecto filio suo ;
id est, Gratos nos fecit. Statuta Canonicorum Regul. apud Duellium tom. 1. Miscell. pag. 91 :
Ni sit in officio vel Gressu Gratificato,
id est, ut ibidem habet Glossa, indulto per licentiam.
[]« 2 gratificare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 105a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATIFICARE2
2. GRATIFICARE, Idem quod supra Gratare 2. De re aliqua cum aliquo pacisci, componere, Gall. Convenir à l'amiable ; vel Facere quod alteri gratum est. Vide infra Gratum. Libert. civit. Vien. ann. 1361. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 432. art. 31 :
Si duellum firmatum fuerit et juratum in manibus dominorum, et altera pars postmodum pœnitere voluerit, solvat dominis decem libras, vel alias Gratificet cum eis, et emendam faciat alteri non pœnitenti. Gracier
vero, Aliquid ex gratia alicui concedere, vulgo Faire grace, in Lit. Phil. VI. ann. 1336. in vol. 9. arestor. parlam. Paris :
Avons Gracié et remis dès maintenant pour lors laditte amande, etc.
[]« 3 gratificare » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 105a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATIFICARE3
3. GRATIFICARE, Gratum esse, placere. Carmin. Hibern. Exsul. ad Carol. M. apud Maium Classic. Auctor. tom. 5. pag. 411 :
Laudibus eximiis celebrantur sæcula prisca,
  Omneque præteritum Gratificare solet.