« »
 
IMBURSARE 1, IMBURSATIO 1, IMBURSATIO 2.
[]« 1 imbursare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 298c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMBURSARE1
1. IMBURSARE, Nummos in bursam seu loculos dimittere, Gall. Embourser. Sic in Statutis Collegii Narbon. ann. 1379. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 670. et in Concilio Avenion. ann. 1509. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 389. pecuniam Imbursare dicitur, qui nummos in propria crumena recondit ; [] sed interdum Imbursare est Pretium pro convictu solvere, eo quod pecunia ad convictorum alimoniam destinata in arca quam bursam vocabant, asservaretur. Statuta Collegii S. Bernardi apud eumd. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 167 :
Qui vero minus quam dictam bursam Imbursaverit, nihil eidem de communi ministretur.
Id est, Convictor qui non solverit integrum pretium pro convictu, etc. Infra :
Inhibetur etiam, ne aliquis scholasticus in Collegio S. Bernardi famulum, servientem, vel scriptorem teneat, nisi pro eo volnerit Imbursare.
Pag. 170 : Provisor habeat
potestatem compellendi dictos Abbates ad Imbursandum integraliter pro ipsis eorum Capellanis et servitoribus... sicut Inbursant alii, et sint contenti singuli eorum ordinaria portione
. Rursus occurrit pag. 178. Vide Inbursare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Imbursatio, Solutio pretii pro convictu, ibid. pag. 167 :
Quod si scholares sine Imbursatione post festum O. SS. remanserint, sententiam excommunicationis se noverint incurrisse.
Recurrit ibid. pag. 178.
[]« 1 imbursatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 299a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMBURSATIO1
1. IMBURSATIO, Usus rei alicujus non suæ, Gall. Appropriation. Testam. Joan. de Grangia card. Ambian. ann. 1402. in Addit. ad Hist. Carol. VI. pag. 755 :
Ita tamen quod illa quæ pro dictis reparationibus tradentur de bonis executionis meæ,... non veniant ad commodum vel Imbursationem illorum, qui beneficia obtinebunt.
[]« 2 imbursatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 299a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMBURSATIO2
2. IMBURSATIO, Apocha, charta solutæ pecuniæ. Sozom. Pistor. hist. ad ann. 1393. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 1156 :
Et habitavit super pontem veterem in habitatione templi sancti Sepulchri, et omnes Imbursationes factæ omnium officiorum exustæ fuerunt et remotæ.
Vide alia notione in Imbursare 1.