« »
 
[]« Indefensus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 338b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDEFENSUS
INDEFENSUS, Non defensus, cui nemo patrocinatus est.
Inauditi, Indefensi atque indamnati, etc
. in Charta ann. 1523. apud Ludw. tom. 5. pag. 323. Indefensus apud Anglos est contra quem contumacem pronunciatur, quum non respondeat nec obtemperet jus dicenti. Placit. ann. 22. Edward. I. rot. 40. in Abbrev. Placit. pag. 290 :...
Joh. requisitus si velit vadiare deliberationem equi prædicti dicit quod habet superiorem. Et super hoc prædictus Thomas petit judicium de eo tanquam de Indefenso... Ideo consideratum est quod prædictus Johannes sit Indefensus ; et prædictus Thomas recuperet dampnum scilicet 10. sol. et Joh. in misericordia et finivit pro 3. sol. domino regi
. Rot. 63. ann. 32. Edward. I. ibid. pag. 297 :
Quia defendens noluit respondere ultra prout sibi injunctum fuit, adjudicatur quod indicium reddatur contra ipsum tanquam Indefensum, quia non respondebat ad maliciam allegatam.