« »
 
[]« Interim » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERIM
INTERIM. Sic dicta est Caroli V. Imp.
Declaratio Religionis, qua constituit exercitium Religionis, quale Interim esse debeat in Imperio Romano, usque ad definitionem concilii generalis, publicata et promulgata, et a Statibus Imperii acceptata in Comitiis Augustæ
xv. Maii an. 1548. Declaratio hæc, quam inter Constitutiones Imperiales refert Goldastus pag. 107. Catholicis perinde ac Lutheranis odiosa fuit ; quia dum plures Ecclesiæ Catholicæ ritus et antiqua dogmata retinet, Presbyteris nuptias concedit, et laicis communionem sub utraque specie permittit.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Interemistæ appellati, qui hanc Caroli V. constitutionem amplexati sunt. Vide Acta Liter. Struvii fascic. 4. pag. 45. tom. 1.