![[]](img/image.png)
INTERIM. Sic dicta est Caroli V. Imp.
Declaratio Religionis, qua constituit exercitium Religionis, quale Interim esse debeat in Imperio Romano, usque ad definitionem concilii generalis, publicata et promulgata, et a Statibus Imperii acceptata in Comitiis Augustæxv. Maii an. 1548. Declaratio hæc, quam inter Constitutiones Imperiales refert Goldastus pag. 107. Catholicis perinde ac Lutheranis odiosa fuit ; quia dum plures Ecclesiæ Catholicæ ritus et antiqua dogmata retinet, Presbyteris nuptias concedit, et laicis communionem sub utraque specie permittit.
P. , 1766.
◊ Hinc Interemistæ
appellati, qui hanc Caroli V. constitutionem amplexati sunt. Vide Acta Liter. Struvii
fascic. 4. pag. 45. tom. 1.