« »
 
[]« Invenire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 409a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INVENIRE
INVENIRE, Habere, comparare, vel emere. Statutum Ægidii Episc. Sarisber. ann. 1256 :
Item Parochiani... debent Invenire campanas et cordas campanarum, Crucifixum, cruces, etc.
Acta Episcoporum Cenoman. pag. iii :
Sive de aliis (rebus) quas legitime et legaliter Invenire vel acquirere quivit.
Concilium Mertonense ann. 1300. can. 4 :
Quæ debent Parochiani Invenire, et quæ Rector.
Vide ipsum caput. Index MS. beneficiorum Eccles. Constant. fol. 29 :
Rector percipit annuatim... tres solidos, et propter hoc Invenit candelam ad majus altare.
Vetus Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 98 :
Johannes Nynge Inveniet seipsum in omnibus, excepto quod Johannes magister suus Inveniet sibi omnia instrumenta, tool Anglice, cum quibus operari debet.
Testamentum ann. 1445. apud eumd. Madox pag. 434 :
Item volo, quod Henricus W. et Galfridus F. sustententur et Inveniantur de bonis meis, durante vita eorum,
hoc est, ut omnia eis ministrentur ad vitam necessaria.
P. Carpentier, 1766.
Invenire, Præbere, suppeditare, Trouver, eodem sensu, usurpamus. Libert. Domni-Med. ann. 1246. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 692. art. 36 :
Burgenses non possunt nec debent quin Inveniant hospicia sua militibus domini sui, venientibus in negocium domini per guerram, et Invenire eis expensas, quamdiu moram fecerint ; et in recessu militum debent habere pagamentum.
Invenire Sententiam, Edere, proferre, pronuntiare sententiam, judicare. Wichbild. Magdeburg. art. 74 :
Qui sententiam Scabini increpare in judicio bannito voluerit, hisce utatur verbis : Domine judex, sententia, quam Scabinus Invenit, injusta est domino meo, et mihi in loco ejus secundum omne jus, super quo fundati sumus, et id probare volo, etc.
Speculum Saxon. lib. 3. art. 30. § 3 :
Judex æquus esse debet omnibus hominibus, nec debet sententiam Invenire, nec Inventam increpare.
Art. 69 :
Judicent inermes, jejuni, et sedentes etiam debent sententias Invenire contra quemlibet.
Adde art. 70. Wichbild. Magdeburg. art. 10. § 3. art. 12. art. 16. § 1. 2. art. 48. § 1. Jus feudale Saxon. cap. 6. § 2. cap. 11. § 1. cap. 32. § 12. cap. 33. § 11. cap. 34. § 12. 14. cap. 38. § 6. 7. etc. Sæpe Invenire nude eodem sensu. Annal. Bertinian. ad ann. 835 :
Tandemque ab omnibus concorditer et unanimiter Inventum atque firmatum, ut, etc.
Ratpert. Cas. S. Galli ap. Pertz. Script. tom. 2. pag. 68 :
Rectores præfati consentientibus partis utriusque familiis Invenerunt et decreverunt, ut, etc.
Mox :
Quod decretum ab episcopo et abbate Inventum, placuit ambobus.
Vide Graff. Thesaur. Ling. [] Franc. tom. 3. col. 531. et Haltaus. Glossar. German. col. 458. voce Finden.