« »
 
LABRUM 1, LABRUM 2.
[]« 1 labrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 005c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LABRUM1
1. LABRUM, Isidoro lib. 20. cap. 6.
vocatum, eo quod in eo lavationem solitum est fieri infantum, cujus diminutivum Labellum. Idem et Alveum, quod in ablutionem fieri solitum sit
. Vox Latinis non ignota, et ab Anastasio in S. Silvestro PP. usurpata ad indicandam fontis baptismalis concham, in qua continebatur aqua ad baptismum necessaria ; ab Ambrosio autem ad significandum vas sepulcrale aptum condendo cadaveri. Sic S. Doctor Epist. 34 :
Est hic porphyreticum Labrum pulcherrimum et in usus hujusmodi aptissimum ; nam et Maximianus Diocletiani socius ita humatus est.
Ead. notione Leo Ostiensis lib. 2. Chron. Casin. cap. 9 :
Otho II. Romam rediens eodem tempore defunctus est, atque in Labro porphyretico sepultus in atrio Ecclesiæ B. Petri Apostoli.
Vide Lavellum. Pro fossa Labrum dixit Ausonius :
Mœniaque in valli formam circundata Labro.
[]« 2 labrum » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 005c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LABRUM2
2. LABRUM. Labarum. Dief.