![[]](img/image.png)
«
2 laxare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 048a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAXARE2
2. LAXARE, Dimittere, sinere, Gall.
Laisser. Gesta Purgationis Felicis :
Dico
illi ego : Molestus es mihi, tu homo immissus es : Laxa hinc te a me,
id est,
recede. Galli dicerent :
Laissez moi là.
Gregorius Tur. lib. 2.
Hist. cap. 41 :
Quod minarentur sibi cæsariem ad crescendum Laxare.
Adde
lib. 7. cap. 32. Acta Martyrii S. Vassii Mart. n. 1 :
Cœpitque vir beatissimus
omnia sua pauperibus erogare, et omnem suam familiam liberam Laxare, etc.
Tabularium Abbat. S. Amantii Inculism. :
Petrus Robertus de Ambairiaco in vitæ suæ
fine fuit Monachus S. Amantii, et Laxavit S. Amantio totum quod habebat in terra, etc.
aliam vero partem jam dudum Laxaverat.
Tabul. Abbat. Belliloci in Lemovicib.
num. 87 :
Dono
bordariam meam quam senior meus Bernardus Laxavit S.
Petro.
Chronicon Ademari Caban. :
Vurpivit Vanascum boscum, et Laxavit
duo candelabra argentea, etc.
Tabular. Caturcense :
Ego Geraldus de
Castro Gordonis Miles volens ire ad S. Sepulcrum... Laxo totam terram meam Aimerico
filio meo, etc.
Adde Catellam in Hist. Tolosana pag. 189. et in Histor. Occitan.
pag. 787. Beslium pag. 424. etc.
◊ Item pro Relinquere, dimittere,
Lascher. Idem Gregorius
lib. 4. cap. 16 :
Omne quod circuivi, Laxare non potero, sed sub mea hoc
potestate... cupio retinere.
Lib. 6. cap. 8 :
Et cur hodie induratus
hominem, pro cujus vita rogaveram, non Laxasti ?
Cap. 11 :
Et graviter
injuriatus, tandem Laxatus est.
Commodianus Instruct. 85 :
Si quidam doctores, dum expectant munera vestra,
Aut timent personas, Laxant singula vobis.
Testamentum S. Fulcranni Episc. Lutevensis sub finem :
Vineas quas
Aldegerius et Focedisclus, Laxaverunt mihi, dono Gontardo, etc.
Baldricus
Noviom. lib. 1. cap. 17 :
Ut militiæ cingulo posthabito, Laxatoque conjugio,
monastico habitu sumpto, sub sanctæ conversationis regula se constringeret.
Sic
enim restituendum puto, pro
Laxoque.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc
Faire lasche,
Remissius agere, indulgentius habere, in Gest. Ludov. Pii cap. 17. tom. 6. Collect.
Histor. Franc. pag. 155 :
Quant il (Pepin)
fu là menez (à Treves
en prison)
cil qui garder le devoient, le firent si grant Lasche, ou
apenséement ou par négligence, que il s'en eschapa par nuit.
Ubi Vita ejusd.
Ludov. ibid. pag. 112 :
Quo cum duceretur, et indulgentius haberetur, a suis
custodiæ noctu subducitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laxare Votum. Le Roman
de Vacce MS. :
A l'Apostole ont envoyé,
Cil a du vou le Roiz Laschié.
Laxa, Donatio, legatum. Charta Raymundi Comitis S. Ægidii, apud Catellum et inter Instrument. tom. 2. Gall. Christ. col.
230. :
Qui impugnare præsumpserint donationes et Laxas quas
illi faciunt, qui ad dominici Sepulcri liberationem vadunt.
Alia Fulconis
Comitis Andegav. apud Sammarthanos tom. 4. Gall. Christ. pag. 822 :
Concessit etiam
omnes Laxas quæ Monachis S. Sergii fient absque toto fevo Militum suorum.
Alia ann. circiter 924. apud Baluz. Hist. Tutel. col.
323. inscribitur :
Laxa Immonis et Itiburgis quam fecerunt S.
Martino.
Lexia, Vox ejusdem notionis et originis, nisi a
Lez, vel
Legs, Legatum,
etymon ducatur. Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1272. qua Jacobo filio regnum Majoricanum
concedit :
Volumus etiam quod donationes et Lexiæ quas fecimus de Castris et aliis
rebus, habeant plenariam firmitatem.
Libertates concessæ Barcinonensibus a Petro
Rege Arag. ann. 1283 :
Concedimus quod Vicarii et Bajuli possint facere
compositiones, gratias, et Lexias de juribus Curiarum, sicut antiquitus fieri consuetum
est.
Lessa, Eodem perinde significatu, in Monast. Angl. tom. 1. pag. 562 :
Eleemosynas
quas mei homines facient de suis decimis, atque Lessas de suis substantiis, Deo et S.
Nicolao concedo.
Charta ann. 1164. ex Tabulario S. Germani Pratensis :
Ea
conditione tamen interposita, quod beneficia parrochianorum in infirmitate facta, et
Ecclesiæ S. Georgii collata, ubicunque sepulti fuerint, beneficia,
inquam, quæ vulgari nomine Lessa nuncupantur, Monachis S. Germani et Ecclesiæ S. Joannis
ex æquo dividentur. Determinatum quoque est, quod Lessa servorum S. Germani de
Patrimonio facta nunquam nisi assensu Monachorum a Canonicis recipiantur, etc.
Charta alia ibidem :
De dimissis, id est Lessis, habebunt monachi medietatem unam,
etc.
Lessum, item, in Charta Manassis Episcopi Aurelianensis, ann. 1142 :
Et duas
partes omnium Lessorum mobilium rerum.
Lessa, Cowello et Anglis JC. significat locationem terrarum vel tenementorum alicui
factam. Vox, ni fallor, ejusdem originis.