« »
 
LITÆ, LYTÆ.
[]« Litæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 121c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITAE
LITÆ, ut Listæ, Campus clausus repagulis, Gall. Lisses. Chronic. Ricobaldi Monachi Ferrar. inter Fragmenta MSS. Stephanotii tom. 7 :
Conradus condito testamento et confessione acta vi. Kal. Nov. 1268. urbe Neapoli in Litas ducitur ; mortis sententia legitur : Conradus superius vestimentum exuit, et genibus flexis orando, cervicem lictori porrexit.
[]« Lytæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 158c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LYTAE
LYTÆ, Qui tribus annis Legum studio impensis quartum adjungebant : de his Justinian. ad Antecessores § 5 :
Sed quia solitum est anni quarti Studiosos Græco et consueto quodam vocabulo λύτας, appellari ; habeant quidem, si maluerint, hoc cognomen.
Sic autem dictos volunt quidam, quod exacto illo studiorum curriculo jamjam solvendi essent, ac legendi libertate, nullo interprete magistro, donarentur : Turnebus vero lib. 8. Advers. cap. 19. sic. dictos mavult, quasi
Solutores, qui civili sapientia tantum promoverunt, ut Legum ænigmata possint subtiliter et accurate dissolvere
, juxta illud Juvenalis Sat. 8 :
Qui juris nodos legumque ænigmata solvat.