« »
 
[]« Mactiern » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 164a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACTIERN
MACTIERN, Belgis Machtich, est vir potens, dives ; an vero Mactiern Aremoricis idem sonat, haud satis scio. Tabularium Rothonense :
Et erat Partitoe Mactiern in plebe Rufian. anno xx. imperii Hlodowici.
Ibidem :
Ruvalt Machtiern in Ecclesia Alcun. anno xxi. Ludowici Imperatoris.
P. Carpentier, 1766.
◊ Veteribus Aremoricis, teste D. Moricio in Præfat. ad tom. 1. Probat. Hist. Brit. pag. x. idem est quod Filius principis ; qua nomenclatura donati præcipuæ nobilitatis dignitatisve proceres, atque interdum episcopi et illustres feminæ. Vide ibid. inter Instr. col. 263. 269. etc.